Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

AGAPITUS EPISCOPUS IUSTINIANO AUGUSTO. Licet de sacerdotii mei primitiis pietatis diuinae muneribus ad referendas essem gratias multipliciter obligatus, susceptis tamen, uenerabilis imperator, per Heraclium uenerabilem presbyterum filium nostrum uestrae serenitatis affatibus, quos aeterni fructus ubertate plenissimos destinastis, uotorum meorum sunt in domino gaudia geminata, quod adunatis felicitatis uestrae [*]( 2 conloqui F, corr. o2: alloquii Car. 7 sacerdotis Tr. corr. Coust. concedat o2: cedat V 10 iniucta uel inuicta Y, corr. o2 direxerunt F, corr. p2 12 morabimur BTA 14 reparentes V 16 se f)2: te V 18 COXSVLATV PAVLISI vic Y; de die cf. quae subnotaui ep. 86 ) [*]( 88. Dat. die 15 Octobr. 535. Edd. Car. 12 584; Bar. ad a. 535. 48; Collect. Concil.; BTA I 513 21 AUGT r 23 uenerabilibus V, COlT. 02 25 aterni V, corr. o 26 plenissimas V, corr. 02 destinatis V, corr. Car. )

334
prouectibus tali mentis gloriosae proposito terrena uobis regna subicitis, ut simul caelestia conquiratis.

cuius rei non sunt ambigua documenta, quando ita uestris, quae direxistis, oraculis catholicae professionis lumen inradiat, ut etiam beatis operibus enitescat. siquidem illa est in deo nostro plena et firma credulitas, quam spiritalium simul fructuum commendat ubertas, sicut uas electionis adnuntiat dicens: in Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium sed fides, quae per dilectionem operatur.

quod enim maius fidei uestrae poterit opus existere, quam quod tantis apostolicam sedem caritatis et munificentiae titulis eleuastis, ut ipsa etiam desideria sperantium transiretis? et quidem hoc in uobis olim, sicut ego quoque probaui, per dei gratiam semper floruit institutum, ut possibilitatis uestrae meritum quantitas ostenderet praestitorum et ad hos prouectus indeptae momenta potentiae tenderetis, ut benignitas uobis ingenita uota poscentium aut praeueniret aut uinceret.

hinc est, quod usque ad principalis coronae fastigia et ultra nunc usque prosperis uestra tranquillitas successibus gloriatur nec umquam caelestibus fraudabitur adiumentis, quia scriptum est: diligentibus deum omnia cooperanturin bonum. unde ego quoque piissima uestrae liber<al>itatis eloquia cum deuotione gratulantis ecclesiae, sicut praecepistis, diuinis scripta feci ministeriis adhaerere, ut supernae maiestatis optutibus indefessis semper precibus ingerantur et ad impetrandas uobis retributiones uestras sit commemoratio sempiterna.

atque ideo, domine clementissime fili. obsequium salutationis uberrimae reuerenter exsoluens spiritalis uos sinibus caritatis amplector sperans, ut de mea deuotione, quantum in [*]( 7 Gal. 5, 6 21 Rom. 8, 28 ) [*]( 1 mtIS (pro llms) V 2 sibicitis V, corr. 0 7 uuertas V 15 hosic os V 17 Inc V 22 liberalitatis Car.: liberitatis V, libertatis a 23 gratulatis V, corr. p2 24 mysteriis Bar. magestatis V 25 impetranda uobis retributionis uestrae V, correxi: praemia poit uestrae \'add. Bur. 26 sepiterna V )

335
me est, in his, quae pro ecclesiasticae pacis unitate praecipitis. uos uobis potius, quae sunt catholica, promittatis iuxta hoc, quod dicit apostolus: ita quod in me est, promptum est et uobis, nec in aliquo eorum, in quibus licite possumus oboedire, mansuetudinis uestrae nos adhortationibus credatis obsistere, quia, sicut gentium doctor asseruit, spem habeo crescente fide uestra in uobis magnificari secundum regulam nostram. et ideo inmensas deo nostro gratias exhibeo, quod pro populi multiplicatione catholici tanto carL tatis ardore feruetis, ut, ubicumque uestrum propagatur imperium, regnum mox incipiat proficere sempiternum.

cuius studii beniuolentiae uehementius insistentes etiam nos in adquirendis eis, quos Arrianam significatis uitare uelle perfidiam paternae traditionis aestimatis declinare posse censuram, sci: licet ut et in his honoribus, in quibus fuerunt apud haereticos, perseuerent et promoueantur ad alios. quapropter bonum hoc equidem et summa laude praecipuum, quod omnes ouili dominico per ueram fidem cupitis adgregare; sed non oportet nobis eos, qui non recte ingredi moliuntur, excipere beato Paulo apostolo commonente: nemini dantes ullam offensionem, ut non uituperetur ministerium nostrum.

quanta autem paternarum constitutionum, si sic recipiantur, quod absit, incurratur offensio, ne quid pietatem uestram latere contingeret, ipsas quoque regulas credidi subnectendas, quae specialiter censuerant, ne quis talium reconciliatus aut ecclesiastici ordinis prouectibus augeatur aut desideret honores ulterius possidere, quos se dubitare iam non debet culpabiliter adquisisse; ex quibus pietas uestra melius poterit aestimare, si quo modo tam aperta et synodalia sedis apostolicae liceat infringere constituta, cum sententia clamet apostoli: si tamen [*]( 3 Rom. 1, 15 6 Cor. II 10, 15 20 Cor. II 6, 8 30 Gal. 2, 18 ) [*]( 5 adortationibus V 12 stadii V, corr. cod. Angelic. beniuolenti V} corr. Car. 17 obili V 23 incurrantur V, corr. Coust. 24 contigeret V, corr. o ipsa V, corr. o2 26 aut Coust.: ut V 27 quos o2: ijuu l V 28 amisissc o-. )

336
quae destruxi, eadem iterum aedifico, praeuaricatorem me ipse constituo. et ideo securus cum ipsius apostoli uoce profiteor, quia confido in uobis et in domino quod nihil aliud sentiatis; etenim, sicut idem doctor asseruit, certus sum et ego de uobis, quod pleni estis bonitate, repleti omnis scientiae, ut possitis inuicem monere.

si igitur hi, de quibus indicastis, ad fidem rectam uenire festinant, nostrae fidei regulas sequi non abnuant dicente domino: si quis uult post me uenire, abneget se ipsum et sequatur me. quod si adhuc uituperandis honoris ambitionibus excitantur et pro lucro sanctae fidei humanae gloriae pati damna formidant, ipsi pronuntiant necdum se a uitiis et errore discedere et nos magis uelle suis excessibus implicare. de talibus ergo dicit apostolus: aemulantur autem nos non bene sed excludere uos uolunt, ut eos aemulemini.

quae cum ita sint, sancto studio uestro, quo ecclesiam catholicam cupitis ampliari, nihil ex hoc, si tales in clero non recipiantur. credatis inminui apostolo praemonente: quid enim? si quidam eorum non crediderunt, numquid incredulitas eorum fidem dei euacuauit? absit! nam licet simili studio caritatis pro multiplicatione fidelium ille beatus Petrus caelestis regni ianitor traheretur, qui ut Iudaeorum plures adquireret, a doctrina et tramite regulari in non respuendo omni iudaismo descenderat, huic tamen ille iunior uinctus in domino Paulus se retulit obuiasse dicens: sed cum uidissem, quod non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus \'si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter uiuis, quomodo [*]( 3 Gal. 5. 10 5 Rom. 15, 14 9 Matth. 16, 24 15 Gal. 4, 17 19 Rom. 3, 3 26 Gal. 2, 14 ) [*]( 6 repletionis scientie T, correxi: repleti omni scientia Bar. 11 uituperandi Y, correxi: recuperandi Bar. 17 quo scripsi: quod V 18 tale T ; corr. a man. post. 19 quod T\', corr. o2 23 celesti V, corr. 0 qui ut o5: qui uiuit V 24 regularis F. corr. 0 25 discederat (sic!1 coni. BTA.. )

337
gentes cogis iudaizare?

\' haec ergo per omnia deo cordi uestro adsidente pensantes agnoscere poteritis non occasionem nos excusationis inquirere sed ea, quae pro officii nostri ratione transcendere non possumus, uobis humiliter intimare dicente apostolo: non enim possumus aliquid contra ueritatem sed pro ueritate. unde et de Stephani episcopi persona simul et causa non credatis alicuius nos studio defensionis impelli (absit a quorumlibet mentibus Christianis, ut. in quacumque persona aut innocentiam redarguant aut crimen absoluant), sed uniuersa, quae < ab) apostolica sede super hac sunt parte disposita, illo semper studio manauerunt, quod principatui beati Petri uos quoque cupitis per omnia reseruari, scilicet ne in his, qui sedis eius audientiam postulassent, spreta ipsius reuerentia alterius sententia proueniret.

et ideo, quia clementia uestra salubriter offerre dignata est, ut a legatis nostris omne negotium retractetur, hanc operam his, quos in continenti dirigimus, deo auctore mandamus, ita tamen, ut iam nunc communione nostra uir religiosus Achilles pro uestra iussione debeat gratulari; at uero de sacerdotio perfruendo, cum ad nos uniuersa, quae legati nostri cognouerint, plenissima eorum fuerint relatione perlata, consideratis sanctorum canonum regulis, quas seruari praecipitis, sequenda firmius censebuntur.

quod autem clementia uestra fratris et coepiscopi nostri Epiphanii dignata est excusare personam, quia in praedicti Achillis consecratione uestra potius iussio quam illius ordinatio prouenisset, credimus, quod et ipse cognouerit iure culpatum, qui praeter alia, quae [*]( 5 Cor. II 13, 8 ) [*]( 2 adsistente Coust. 3 officiu V, corr. o 6 Stephani] episcopi Larisaei ab Epiphanio Constantinopolitano depositi, de quo egit praesidente Bonifatio II. synodus tertia Romana diebtts 7 et 9 mensis Decembr. a. 531; cf. Acta apud Mansium VIII 739 sqq. 8 offensionsis Bar. in marg. 10 ab add. Coust. 12 quod scripsi: que r 14 spreta p2 CousU: sperata V, separata Bar. 15 prouenire V. corr. Car. 16 dignatus V, corr. Car. 17 incontinenti V 19 Acillea V 25 excausare V, corr. a Acillis V 2G praeuenisset Car. ) [*]( XXXV. ) [*]( 22 )

338
dereliquit, hoc certe excusare uix poterit, quod tam piissimo et clementissimo principi, beati quoque Petri priuilegia defensanti, non uel oportune uel importune suggessit, quid in hac parte sedis apostolicae reuerentiae deberetur.

de quo simul negotio sed et de Iustiniana ciuitate gloriosi natalis uestri conscia nec non et de nostrae sedis uicibus iniungendis. quid seruato beati Petri, quem diligitis, principatu et uestrae pietatis adfectu plenius deliberari contigerit, per eos, quos ad uos dirigimus, legatos deo propitio celeriter intimamus.

superest ut, sicut a beato Petro indesinenter exposcimus, de salute et prosperitate uestri semper imperii gratulemur. Dat. Id. Octobr.