Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quod de sinceritate tua non sumus admirati; sic enim te nobis conloquii directi praesentauit adfectio, ut cum dilectionis tuae litteras relegerem, te uiderem. quapropter ipsa te, qua uidi, mente complectens postulo misericordiam diuinitatis, ut et in uobis quietis reparata gratia fructificet et deus omnipotens, qui mihi sacerdotii dedit donum, <con )cedat et meritum.

praeterea ad ea, quae Gaius atque Petrus fratres et coepiscopi nostri sed et Liberatus diaconus filius noster. ut apud nos agerent uerbo, a fraternitate tua sibi iniuncta dixerunt, congruum putauimus uerbo dare responsum, quod per legatos nostros, si domino placuerit, reddere non moramur.

uniuersa praeterea, quae inimicorum peruersitas inuaserat, caritati tuae metropolitana iura reparantes hortamur, ut ea, quae tuo uel aliorum nomine rescripsimus, uniuersis debeas innotescere, metropolitani quippe auctoritate suffultus, ne quis se excusabiliter asserat ignorare, quod sedis apostolicae principalitas canonum consideratione perscripsit. Dat. V. Id. Septembr. post consulatum Paulini u. c.

(88.)

AGAPITUS EPISCOPUS IUSTINIANO AUGUSTO. Licet de sacerdotii mei primitiis pietatis diuinae muneribus ad referendas essem gratias multipliciter obligatus, susceptis tamen, uenerabilis imperator, per Heraclium uenerabilem presbyterum filium nostrum uestrae serenitatis affatibus, quos aeterni fructus ubertate plenissimos destinastis, uotorum meorum sunt in domino gaudia geminata, quod adunatis felicitatis uestrae [*]( 2 conloqui F, corr. o2: alloquii Car. 7 sacerdotis Tr. corr. Coust. concedat o2: cedat V 10 iniucta uel inuicta Y, corr. o2 direxerunt F, corr. p2 12 morabimur BTA 14 reparentes V 16 se f)2: te V 18 COXSVLATV PAVLISI vic Y; de die cf. quae subnotaui ep. 86 ) [*]( 88. Dat. die 15 Octobr. 535. Edd. Car. 12 584; Bar. ad a. 535. 48; Collect. Concil.; BTA I 513 21 AUGT r 23 uenerabilibus V, COlT. 02 25 aterni V, corr. o 26 plenissimas V, corr. 02 destinatis V, corr. Car. )

334
prouectibus tali mentis gloriosae proposito terrena uobis regna subicitis, ut simul caelestia conquiratis.

cuius rei non sunt ambigua documenta, quando ita uestris, quae direxistis, oraculis catholicae professionis lumen inradiat, ut etiam beatis operibus enitescat. siquidem illa est in deo nostro plena et firma credulitas, quam spiritalium simul fructuum commendat ubertas, sicut uas electionis adnuntiat dicens: in Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium sed fides, quae per dilectionem operatur.

quod enim maius fidei uestrae poterit opus existere, quam quod tantis apostolicam sedem caritatis et munificentiae titulis eleuastis, ut ipsa etiam desideria sperantium transiretis? et quidem hoc in uobis olim, sicut ego quoque probaui, per dei gratiam semper floruit institutum, ut possibilitatis uestrae meritum quantitas ostenderet praestitorum et ad hos prouectus indeptae momenta potentiae tenderetis, ut benignitas uobis ingenita uota poscentium aut praeueniret aut uinceret.

hinc est, quod usque ad principalis coronae fastigia et ultra nunc usque prosperis uestra tranquillitas successibus gloriatur nec umquam caelestibus fraudabitur adiumentis, quia scriptum est: diligentibus deum omnia cooperanturin bonum. unde ego quoque piissima uestrae liber<al>itatis eloquia cum deuotione gratulantis ecclesiae, sicut praecepistis, diuinis scripta feci ministeriis adhaerere, ut supernae maiestatis optutibus indefessis semper precibus ingerantur et ad impetrandas uobis retributiones uestras sit commemoratio sempiterna.

atque ideo, domine clementissime fili. obsequium salutationis uberrimae reuerenter exsoluens spiritalis uos sinibus caritatis amplector sperans, ut de mea deuotione, quantum in [*]( 7 Gal. 5, 6 21 Rom. 8, 28 ) [*]( 1 mtIS (pro llms) V 2 sibicitis V, corr. 0 7 uuertas V 15 hosic os V 17 Inc V 22 liberalitatis Car.: liberitatis V, libertatis a 23 gratulatis V, corr. p2 24 mysteriis Bar. magestatis V 25 impetranda uobis retributionis uestrae V, correxi: praemia poit uestrae \'add. Bur. 26 sepiterna V )

335
me est, in his, quae pro ecclesiasticae pacis unitate praecipitis. uos uobis potius, quae sunt catholica, promittatis iuxta hoc, quod dicit apostolus: ita quod in me est, promptum est et uobis, nec in aliquo eorum, in quibus licite possumus oboedire, mansuetudinis uestrae nos adhortationibus credatis obsistere, quia, sicut gentium doctor asseruit, spem habeo crescente fide uestra in uobis magnificari secundum regulam nostram. et ideo inmensas deo nostro gratias exhibeo, quod pro populi multiplicatione catholici tanto carL tatis ardore feruetis, ut, ubicumque uestrum propagatur imperium, regnum mox incipiat proficere sempiternum.