Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

hinc est ut, quia in tantum deus omnipotens erexit cornu salutis nobis in domo Dauid pueri sui, ut de omnium, quorum iniquitati subiacuimus. reconciliatione tractemus, ita sollicite remedia debeamus adhibere, ne incolomitatis nostrae sit incommodum, quod curantur, aut medicina subeat maculam de uulnere, cui tribuere uult salutem.

sed eiusmodi, sicut et uobis cautissime uisum est, praestemus officium in obseruatione pastorum, ne, cum perdita uolumus congregare, pereamus et, cum sub nimia rela(xa>tione absoluimus, obnoxii, quod auertat dominus, cadamus in culpam, maxime cum priorum nostrorum sententia redeuntes ad nos ex Arrianis quolibet modo in qualibet aetate illius pestilentiae labe pollutos tanta caritate in fide complexa est, eiusmodi iustitia sub dilectione redarguit, tanta ratiocinatione de ambitu honoris exclusit, ut erubescerent aliud magis quaerere quam redire.

de eo uero, quod piissima [*]( 15 Luc. 1, 69 ) [*]( 2 proferimus Car. 3 dicebat T\', corr. o 7 penetrabilibus V. corr. Bar. 12 excusacionem Y, corr. 0 13 aceruitatem V excessum r, corr. o 15 cornU V, corr. o 16 omnibus T\', correxi iniquitatis T\', corr. 0 18 incolumitati Bar. 20 sict (pro sicf) V, corr. a 23 relatione F, corr. o2 obnixia Y. corr. 02 aduertat T\', corr. Cat. 28 eruuescerent r )

332
conpunctione requisistis, utrum, etsi in officium suum non debent suscipi aut eos non oportet omnino promoueri, alimoniorum saltem utilitatibus adiuuentur, laudamus hortamur amplectimur, ut re uera, quod eis promotio aut officium, in quo fuerint, abnegatur, canonum uos reuerentiam iudicent omnes adpetere quam gerere cupiditatis ardorem. uenientes igitur ad fidem sincerissimam nutriat humanitas, consoletur; prompta sit omnibus misericordia, in cuius remuneratione dictum est: beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.

illud quoque, quod catbolicos, qui praesunt aut militant ecclesiae, sine sacerdotum suorum litteris suscipi a nobis minime debere mandatis, et canonibus est congruum et disciplinae prodesse iudicamus ac fidei, quia permanendo in ecclesiis, in quibus militant, et ministerii sui poterunt adsiduitate in dei saluatoris nostri amore feruescere et, quae in peruagatione reprehensibilia sunt, uitare. Dat. V. Id. Septembr.

(87.)

AGAPITUS REPARATO EPISCOPO CARTAGINENSI. Fraternitatis tuae litteris indicasti post epistolam decessori meo dirigendam inter nauigii suscipiendi moras, quas hiemis continuatae generabat asperitas, ordinationem nostram tibi omnipotentis dei beneficio nuntiatam et gratulatum te fraternitatis affectu. [*]( 9 Matth. 5, 7 ) [*]( 1 et si V, correxi 2 promoberi V 3 saltim V laudauimus V corr. Bar. 4 eis BTA: eius V promotiouem .. abnegatis o2 abnegato V, correxi 5 reuerentia V, corr. Coust. 6 appetere potius <r 13 disciplinae a3: disciplini et V. disciplinis et r) 17 IDVV SEPTEMBHIS r: M. Decembr. et hic et in fine ep. 87 scribendum putat Pagius ad a. 535 4; sed cf. Langen, Gesch. d. rom. Kirche II p. 328 adn. 1 ) [*](87. Dat. simul cum ep. sr; die 9 Sept. 535; respondet epistulae alicui deperditae scriptae a Reparato a. 535 mense fere Iunio tlel Iulio atque Agapeto simul cum ep. 85 translatae. Edd. Car. 12 584; Bar. ad a. 535, 40; Collect. Concil.; BTA I 512 21 continuati V> corr. Labb. )

333
quia pontificatus mihi diuinitas indulsit officium.

quod de sinceritate tua non sumus admirati; sic enim te nobis conloquii directi praesentauit adfectio, ut cum dilectionis tuae litteras relegerem, te uiderem. quapropter ipsa te, qua uidi, mente complectens postulo misericordiam diuinitatis, ut et in uobis quietis reparata gratia fructificet et deus omnipotens, qui mihi sacerdotii dedit donum, <con )cedat et meritum.

praeterea ad ea, quae Gaius atque Petrus fratres et coepiscopi nostri sed et Liberatus diaconus filius noster. ut apud nos agerent uerbo, a fraternitate tua sibi iniuncta dixerunt, congruum putauimus uerbo dare responsum, quod per legatos nostros, si domino placuerit, reddere non moramur.

uniuersa praeterea, quae inimicorum peruersitas inuaserat, caritati tuae metropolitana iura reparantes hortamur, ut ea, quae tuo uel aliorum nomine rescripsimus, uniuersis debeas innotescere, metropolitani quippe auctoritate suffultus, ne quis se excusabiliter asserat ignorare, quod sedis apostolicae principalitas canonum consideratione perscripsit. Dat. V. Id. Septembr. post consulatum Paulini u. c.

(88.)

AGAPITUS EPISCOPUS IUSTINIANO AUGUSTO. Licet de sacerdotii mei primitiis pietatis diuinae muneribus ad referendas essem gratias multipliciter obligatus, susceptis tamen, uenerabilis imperator, per Heraclium uenerabilem presbyterum filium nostrum uestrae serenitatis affatibus, quos aeterni fructus ubertate plenissimos destinastis, uotorum meorum sunt in domino gaudia geminata, quod adunatis felicitatis uestrae [*]( 2 conloqui F, corr. o2: alloquii Car. 7 sacerdotis Tr. corr. Coust. concedat o2: cedat V 10 iniucta uel inuicta Y, corr. o2 direxerunt F, corr. p2 12 morabimur BTA 14 reparentes V 16 se f)2: te V 18 COXSVLATV PAVLISI vic Y; de die cf. quae subnotaui ep. 86 ) [*]( 88. Dat. die 15 Octobr. 535. Edd. Car. 12 584; Bar. ad a. 535. 48; Collect. Concil.; BTA I 513 21 AUGT r 23 uenerabilibus V, COlT. 02 25 aterni V, corr. o 26 plenissimas V, corr. 02 destinatis V, corr. Car. )

334
prouectibus tali mentis gloriosae proposito terrena uobis regna subicitis, ut simul caelestia conquiratis.

cuius rei non sunt ambigua documenta, quando ita uestris, quae direxistis, oraculis catholicae professionis lumen inradiat, ut etiam beatis operibus enitescat. siquidem illa est in deo nostro plena et firma credulitas, quam spiritalium simul fructuum commendat ubertas, sicut uas electionis adnuntiat dicens: in Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium sed fides, quae per dilectionem operatur.

quod enim maius fidei uestrae poterit opus existere, quam quod tantis apostolicam sedem caritatis et munificentiae titulis eleuastis, ut ipsa etiam desideria sperantium transiretis? et quidem hoc in uobis olim, sicut ego quoque probaui, per dei gratiam semper floruit institutum, ut possibilitatis uestrae meritum quantitas ostenderet praestitorum et ad hos prouectus indeptae momenta potentiae tenderetis, ut benignitas uobis ingenita uota poscentium aut praeueniret aut uinceret.