Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

AGAPITUS EPISCOPUS REPARATO FLORENTINIANO DATIANO ET CETERIS EPISCOPIS PER AFRICAM CONSTITUTIS. Iamdudum quidem. fratres amantissimi, de prosperitatibus uestris repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione; sed et nunc, cum litteras caritatis uestrae ad decessorem nostrum datas accepimus, pridem gaudia concepta renouamus benedicentes dominum sempiternum, qui liberauit nos ab inimicis nostris et de manu omnium, qui nos oderunt. uobiscum enim recte nos dicimus, cum quibus et tribulati sumus. nam cum unum corpus ubique sit ecclesia. et apud nos quippe principalia compatiebantur eius membra. uester enim maeror nostra fuit semper adflictio et de uestrorum omnium gemitu imperante caritate uisceribus frequentabamus saepe singultus.

quae cum ita sint, redeuntibus [*]( 15 Psalm. 125, 2 19 Luc. 1, 71 ) [*]( 2 relictis sine o: relictissime V 5 au cuiuslibet V, corr. a inferioribus V, corr. o2 8 erroni scripsi: erro V relicto deinde trium fere litterarum spatio, heretico o2 sft. Data 9. Sept. 535.; respondet epistulae 85. Edd, Car. 12 582; Bar. ad a. 535, 37; Collect. Concil.; BTA I 510 14 COXSTITVTIS ex COXSTITVTVS V 16 gauditl Y, corr. o 23 quippe V: quoque o5 compatebantur Jl, corr. o2 eius scripsi: et V, del. COtlst. 24 memor r, corr. 0 25 gemitQ F, corr. o )

331
Gaio et Petro fratribus et coepiscopis nostris atque Liberato diacono filio nostro praeferimus sincerissimam concilii uestri caritatem, quoniam, sicut et sapientes facere decebat et doctos, inmemores principatus apostolici non fuistis sed quaestionis inlatae uolentes uincla dissoluere ab eius sede requisistis, sicut decebat, aditum, cui potestas est indulta claustrorum.

unde nos ea, quae de eiusmodi negotio in penetralibus patrum constituta posuerunt, libenter aperimus et praesentibus adloquiis translata subnectimus, ut sine dubitatione possitis agnoscere transcendi positos iamdudum terminos non licere. itaque si uitare uolumus offendiculum, quod a senioribus adnuntiatum est. hoc sequamur. carent enim excusatione, quos praemonitos contigit excedere, et acerbitatem cumulant excessuum, quos ignorantia non tuetur.

hinc est ut, quia in tantum deus omnipotens erexit cornu salutis nobis in domo Dauid pueri sui, ut de omnium, quorum iniquitati subiacuimus. reconciliatione tractemus, ita sollicite remedia debeamus adhibere, ne incolomitatis nostrae sit incommodum, quod curantur, aut medicina subeat maculam de uulnere, cui tribuere uult salutem.

sed eiusmodi, sicut et uobis cautissime uisum est, praestemus officium in obseruatione pastorum, ne, cum perdita uolumus congregare, pereamus et, cum sub nimia rela(xa>tione absoluimus, obnoxii, quod auertat dominus, cadamus in culpam, maxime cum priorum nostrorum sententia redeuntes ad nos ex Arrianis quolibet modo in qualibet aetate illius pestilentiae labe pollutos tanta caritate in fide complexa est, eiusmodi iustitia sub dilectione redarguit, tanta ratiocinatione de ambitu honoris exclusit, ut erubescerent aliud magis quaerere quam redire.

de eo uero, quod piissima [*]( 15 Luc. 1, 69 ) [*]( 2 proferimus Car. 3 dicebat T\', corr. o 7 penetrabilibus V. corr. Bar. 12 excusacionem Y, corr. 0 13 aceruitatem V excessum r, corr. o 15 cornU V, corr. o 16 omnibus T\', correxi iniquitatis T\', corr. 0 18 incolumitati Bar. 20 sict (pro sicf) V, corr. a 23 relatione F, corr. o2 obnixia Y. corr. 02 aduertat T\', corr. Cat. 28 eruuescerent r )

332
conpunctione requisistis, utrum, etsi in officium suum non debent suscipi aut eos non oportet omnino promoueri, alimoniorum saltem utilitatibus adiuuentur, laudamus hortamur amplectimur, ut re uera, quod eis promotio aut officium, in quo fuerint, abnegatur, canonum uos reuerentiam iudicent omnes adpetere quam gerere cupiditatis ardorem. uenientes igitur ad fidem sincerissimam nutriat humanitas, consoletur; prompta sit omnibus misericordia, in cuius remuneratione dictum est: beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.

illud quoque, quod catbolicos, qui praesunt aut militant ecclesiae, sine sacerdotum suorum litteris suscipi a nobis minime debere mandatis, et canonibus est congruum et disciplinae prodesse iudicamus ac fidei, quia permanendo in ecclesiis, in quibus militant, et ministerii sui poterunt adsiduitate in dei saluatoris nostri amore feruescere et, quae in peruagatione reprehensibilia sunt, uitare. Dat. V. Id. Septembr.