Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMNO BEATISSIMO ET HONORABILI SANCTO FRATRI ET CON- SACERDOTI IOHANNI REPARATUS FLORENTINIANUS DATIANUS ET CETERI DUCENTI DECEM ET SEPTEM EPISCOPI QVI IN UNIUERSIS CONCILIIS APUD IUSTINIANAM KARTAGINEM FUIMUS. Optimam consuetudinem praeteriti temporis, quam uiolenta captiuitas per annos centum dolentibus cunctis abstulerat, iterum seruare cupientes ad uniuersalem totius Africae synodum fideli deuotione conuenimus in illa Iustinianae Kartaginis basilica congregationis nostrae primitias domino consecrantes, unde nostros patres tyrannus Huniricus expulerat. haec basilica Fausti apud nos dicitur, multis martyrum corporibus insignita, quorum deus exaudiuit orationes, ut daret huius rei fiduciam sacerdotibus.

ibi igitur quantum singuli lacrimantibus gaudiis flere potuerint, cogitandum potius beatitudini uestrae dimittimus; in omnibus enim laetitiae spiritalis unus fuit adfectus: agere gratias omnipotenti deo, cuius gratia peccatoribus sine meritis operum datur, et antidotum fidei salutaris nuper reconciliatis haereticis propinare.

definitionibus autem Nicaeni [*]( 1 affatus Cod.: affatos V, affectus A 2 et alia manu V: om. ACod. 3 patris om. A 4 amen VA et omnes fere libri Cod.: om. Codicis cod. Montispess. et Basilica 4 post fili exhibent Item subseriptio: omnipotens deus regnum et salutem uestram (regnum uestrum A) perpetua protectione custodiat gloriosissime et clementissime fili (et clem. fili om. A) imperator Auguste ACod. 5 Dat. vui ki Apf V: D. VIII k. April. Roma dn. Iustiniano pp. A. IIII et Paulino iuniore uc. conss. Cod., om. A ) [*]( 85. Dat. a. 535 mense fere Maio. Edd. Car. 12 581; Bar. ad a. 535, 22; Collect. Concil. 7 consacerdotii V, corr. 02 10 iustinianam ex iustinianum V 14 kartaginensis V, corr. Labb. in margim 17 insignita V, corr. o- 24 propinare scripsi cf. ep. 97 § 50: up pinare V, obtinetur o2 )

329
concilii publica lectione transcursis inter alia, de quibus nasci debuit disputatio, requiri iam coeperat, quomodo Arrianorum sacerdotes ad catholicam fidem suscipi oporteat, utrumne in suis honoribus an in laica communione: sic omnibus nobis unanimiter subito placuit sciscitari primitus beatitudinis uestrae sententiam. potest enim sedes apostolica. quantum speramus, tale nobis interrogantibus dare responsum, quale nos approbare concorditer explorata ueritas faciat.

ex omnium quidem collegarum tacitis motibus nemini placere sensimus ut in suis honoribus Arriani suscipiantur; uerumtamen conuenire caritati cre<di>dimus, ut quid habeat sensus noster, in publicam notitiam nemo perduceret, nisi prius uel consuetudo nobis uel definitio Romanae ecclesiae \'proderetur.

hanc igitur nostrae salutationis epistolam per fratres et consacerdotes nostros Gaium et Petrum et per filium nostrum Liberatum diaconum continuo destinauimus et auctoritatem uestrae beatitudinis et gratiam debitis ob )sequiis honorantes: talis quippe es, qualem sancta sedes Petri merebatur habere pontificem, dignus ueneratione, plenus dilectionis, loquens ueritatem sine mendacio, nihil faciens arroganter. unde etiam libera caritas uniuersae fraternitatis requirendum putauit consilium tuum: respondeat, obsecro, mens illa sancto spiritu feruens affabiliter et ueraciter.

non solum enim de sacerdotibus sed de ipsis quoque paruulis apud eos baptizatis, utrum soleant uel debeant ad clericatum, si petierint, adplicari, consulimus. a multis enim facere istas frequenter petitiones

* * concedimus nec negamus, donec habito uobiscum diligentiore tractatu legatio nostra reuertatur.

illud etiam beatitudini [*](2 ceperat V 6 sedia V 11 credimus V, corr. Car. 13 difinitio V 14 epistola V, corr. Bar. 15 nostrum Car.: meum V 17 obsequiis o: sequiis V 18 sedis V 21 putaui et V, corr. o* 23 feruens Labb. in tnarg,: seruiens V (spiritui seruiens o) 26 a om. Car. petitione V, corr. o lacunam indicaui: exciderunt cum alia tum aliqua de reconciliatis Arrianae fidei sacer dotibm alimoniorum saltem utilitatibus\' iuuundis, cf. Agapeti responsum ep , 86 § 6 )

330
tuae credimus intimandum, fratres aliquantos ex nostro collegio relictis sine causa plebibus suis ad transmarinas nauigare saepius regiones. hos diutius ecclesia tolerauit excusante eos uiolentia temporis mali. petimus nunc, ut quicumque forsitan episcopus aut presbyter siue diaconus aut cuiuslibet inferioris ordinis clericus sine nostra epistola uenerit et non adprobauerit se pro utilitate sanctarum ecclesiarum fuisse directum, similis erro( ni > iudicetur neque uestra communione dignus existat. ut in omnibus et per omnia beatitudinis uestrae disciplina laudetur.

ET ALIA MANIT: Uegetum te nostrique memorem praestet omnipotens deus, domine frater.