Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nos enim in Romana Cyrum cum sequacibus suis inuenimus ciuitate, qui de Acoemetensi monasterio fuit: apostolicis suasionibus ad rectam fidem et uelut oues, quae perierant errantes, ad ouile contendimus reuocare dominicum, ut agnoscerent secundum prophetam linguae balbutientes loqui, quae ad pacem sunt. [*]( 10 Esai. 28, 15 12 Iob 21, 14 13 cf. Sap. 15, 4 26 Esai. 32, 4 ) [*]( 1 impietatem ACod.: impietas 1\' et eutyches uel V, et eutichis ucl Codicis cod. Casinas: eutychisque uel A et Codicis cod. Montispessul., eutychisque et alii Codicis libri 4 institutam propheticisque praedicationibus A 8 etenim A Cod.: te enim V 13 quod V et omnes fere libri Cod.: quos Codicis cod. Casinas semita A 15 infructuosam V est ACod,: om. V 17 ecclesiae VCod.: sedis A 18 hoc ACod.: hec V sedis V 20 a sancta VCodsane a ACod.2 21 in ACod.: et V 22 ciuitatem V 23 aquimetensi V, acimitensi A1, acimintensi .41 post fuit add. quos ACod. (xa: Basilica) 24 et om. A )

327
<

ad) non credentes autem per nos primus apostolorum Esaiae prophetae uerba dicit: pergite in lumine ignis uestr et flammae, quam accendistis, sed obduratum est cor eorum, ut scriptum est, ut non intellegerent, et pastoris uocem oues, quae meae non erant, audire minime uoluerunt. in quibus seruantes ea, quae ab ipsorum sunt statuta pontifice, eos minime in nostra communione recepimus et ab omni ecclesia catholica esse iussimus alienos, nisi errore damnato doctrinam nostram quantocius sequi habita regulari professione signauerint. aequum quippe est, ut, qui nostris minime oboedientiam commodant statutis, ecclesiis habeantur extorres.

sed quia gremium suum numquam redeuntibus claudit ecclesia, obsecro clementiam uestram, ut, si proprio errore deposito et praua institutione depulsa ad unitatem ecclesiae reuerti uoluerint, in nostra communione receptis indignationis uestrae remoueatis aculeos et nobis intercedentibus benigni animi gratiam condonate.

deum autem et saluatorem nostrum Iesum Christum exoramus, quatenus longaeuis et pacificis uos dignetur custodire temporibus in hac uera religione et unitate et ueneratione apostolicae sedis.

cuius principatum ut Christianissimi et pii conseruatis in omnibus. praeterea, serenissime principum, laudamus legatorum uestrorum personas, Hypatii et Demetrii fratrum et coepiscoporum nostrorum. quos clementiae uestrae gratos fore ipsa manifestauit electio: nam tantae causae pondus non nisi perfectis in Christo potuissetis iniungere, [*]( 2 Esai. 50, 11 4 cf. Marc. 4, 12; Ioli. 10. 26 sq. ) [*]( 1 ad non credentes A*Cod1 (ad non om. Azj: non credentes V, non credentibus Cod.1 2 pergne r in lumine rCod.2: lumine A, lumine aut lumini Cod) 3 flammae quam jiC6(<.: flamine quem V obduratum AGod. : obturatum V 5 uoluerunt Cod. I : uoluerant 1x, ualuerunt ACod.\' 11 commendant A 12 ñ quam V 14 institutione Y: intentione ACod. lmitatem V 15 receptis Cod.1: recepti VACod} moueatis V 17 condonetis COd.2 22 ypatii V 23 nostrorum om. A 25 potuissetis iniungere Y, potuissetis iniungi Codicis cod. Cannas (unde potuisset iis iniungi hfommsen). potuisset iniungi A et reliqui libri Cod, )

328
tantae uero pietatis, tantae reuerentiae plenos affatus nisi per amantes minime dignaremi destinare.

ET ALIA MANU: Gratia domini nostri Iesu Christi et caritas dei patris et communicatio spiritus sancti sit semper uobiscum, amen, piissime fili. Dat. VIII. Kal. April.

(85.)

DOMNO BEATISSIMO ET HONORABILI SANCTO FRATRI ET CON- SACERDOTI IOHANNI REPARATUS FLORENTINIANUS DATIANUS ET CETERI DUCENTI DECEM ET SEPTEM EPISCOPI QVI IN UNIUERSIS CONCILIIS APUD IUSTINIANAM KARTAGINEM FUIMUS. Optimam consuetudinem praeteriti temporis, quam uiolenta captiuitas per annos centum dolentibus cunctis abstulerat, iterum seruare cupientes ad uniuersalem totius Africae synodum fideli deuotione conuenimus in illa Iustinianae Kartaginis basilica congregationis nostrae primitias domino consecrantes, unde nostros patres tyrannus Huniricus expulerat. haec basilica Fausti apud nos dicitur, multis martyrum corporibus insignita, quorum deus exaudiuit orationes, ut daret huius rei fiduciam sacerdotibus.