Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quem confitemur et credimus, sicut dictum est, consubstantialem esse patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, eiusdem miracula et passiones, quas sponte carne sustinuit, cognoscentes.

suscipimus autem sancta quattuor concilia, id est trecentorum decem et octo sanctorum patrum, qui in Nicaea congregati sunt, et centum quinquaginta sanctorum < patrum >, qui in hac regia urbe conuenerunt, et sanctorum patrum, qui in Epheso primo congregati sunt, et sanctorum patrum, qui in Calchedona conuenerunt, sicut uestra apostolica sedes docet atque praedicat.

omnes ergo sacerdotes sequentes doctrinam apostolicae uestrae sedis ita credunt et confitentur <et> praedicant. unde properauimus haec ad notitiam deferre uestrae sanctitatis per Hypatium et Demetrium beatissimos episcopos, ut nec uestram sanctitatem lateat, quae a quibusdam paucis monachis male et Iudaice secundum Nestorii perfidiam denegata sunt.

petimus ergo uestrum paternum adfectum, ut uestns ad nos destinatis litteris et ad sanctissimum episcopum huius almae urbis et patriarcham uestrum fratrem, quoniam et ipse per eosdem scripsit ad uestram sanctitatem festinans in omnibus consequi sedem apostolicam beatitudinis uestrae, manifestum nobis [*]( 3 suscepimus V tinchati postasin eno sin omologuin V 5 et i YCod,: oni. V 6 ultimos V 7 sancto spiritu VhCod.: spiritu sancto V 9 est VuCod.: et V et pro atque (errore?) Kruegeri Codicis editio 10 matrem] genitricem Fb 18 nicena V 19 patrum VhCod.: oin. V 21 Chalcedone edd. Codicis 22 inde ab omnes incipit rursus A 24 confitentur et praedicant VxCod.: confitentur praedicant V, confitentur et dicunt A2, confidenter dicunt Al hoc ACod25 uestrae deferre trsp. A ipatium V 29 destinetis litteras ACod* 30 et (ante patriarch.) supra linea V 31 consequi YV: sequi ACod. Deusdedit )

325
faciatis, quod omnes, qui praedicta recte confitentur, suscipit uestra sanctitas et eorum, qui Iudaice ausi sunt rectam denegare fidem, condemnat perfidiam.

plus enim ita (et)- circa uos omnium amor et uestrae sedis crescit auctoritas et, quae ad uos < est), unitas sanctarum ecclesiarum inturbata seruabitur, quando per uos didicerint omnes beatissimi episcopi horum, quae ad uos relata sunt, sinceram uestrae sanctitatis doctrinam. petimus autem uestram beatitudinem orare pro nobis et dei nobis adquirere prouidentiam.

ET ALIA MANU: Diunutas te seruet per multos annos, sancte ac religiosissime pater. i)at. VIII. Id. Iun. Constantino<poli domino> Iustiniano perpetuo Augusto III consule.

Liquet igitur, gloriosissime imperator, ut lectionis tenor et legatorum uestrorum relatio patefecit, uos apostolicis eruditionibus studere, cum religionis catholicae fidei ea sapitis. ea scribitis, ea populis fidelibus publicastis, quae sicut diximus, et sedes apostolica docet et patrum ueneranda decreuit auctoritas et nos confirmauimus in omnibus. oportunum < est) ergo uoce clamare prophetica: iucundetur caelum desuper, effundant montes iucunditatem et colles laetitia laetabuntur.

haec igitur in tabulis cordis fideles scribere, haec ut pupillas oculorum conuenit obseruare. neque enim quisquam est, in quo Christi caritas feruet, qui tam rectae, tam uerae confessionis uestrae fidei [*]( 18 cf. Esai. 45, 8; 44, 23; 55, 12; Psalm. 95, 11; 97, 8 ) [*]( 3 et VhAlCod. Deusdedit: om. VA2 4 est VhACod. Lensdcdit: om. V 5 inturbatas serbabitur V qndo V 6 horuin VVh: eorum ACod. 7 scitatis Y uram V 8 prouidentia Y 9 et alia manu Y: exemplar subscriptionis V*, et subscriptio A Deusdedit, et (uel item et uel et haec) subscriptio Cod serbet Y 10 Dat... consule om. A Deusdedit CONSTANTIXO Y (om. domino) 11 m VhCod.: ix V 13 et ACod.: ut V patefacit A 14 religionis .. fidei V: religionibus .. fidei A2, de religionibus .. fidei Al, de religionis .. fidei Cod.2, de religionis .. fide Cod.1 15 scribitis V: scripsistis ACod. populis VCod.\': protulistis ACod.2 16 sedis V sedis apostolicae doctrina et ACod.2 ueneranda om. A 18 est A Cod, : om. V iucundetur VCod.1: tibi abundet (habundetur Al) ACod.2 21 fidelis A et pars codd. Cod. pupillas A ICod.: pupilla V, pupillam A2 22 obserbare V, obseruari A )

326
refragator existat, cum impietatem euidenter Nestorii et Eutychis uel omnium haereticorum damnantes unam ueram catholicam fidem domini et dei nostri saluatoris Iesu Christi magisterio institutam et propheticis apostolicisque praedicationibus ubique diffusam et sanctorum per totum orbem confessionibus roboratam patrum atque doctorum sententiis adunatam et nostrae doctrinae consentaneam inconcusse atque inuiolabiliter deuota deo et pia mente seruatis. soli etenim uestris professionibus aduersantur, de quibus diuina scriptura loquitur dicens: