Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ideo nos non audere Calchedonensis synodi retractare iudicium, ne ibidem considentibus sacerdotibus ista, quod absit, ab haereticorum insidiis macula relidatur, ut eos inter bonum et malum et inter sanctum et pollutum et intermedium mundi et inmundi non potuisse discernere criminentur, 16 si nos modo causas eiusdem sanctae synodi cum consensu sedis apostolicae iudicio terminatas sub qualibet occasione uiderint retractare.

propterea ergo discretionem atque iudicium [*](15 Ezech. 22, 26 ) [*](1 putens V, corr. o 5 haec Bar.: hoc V G eutiche V sjio. scorns V, corr. o eutichen V 9 apparere os: appeterc V 10 blasphemos V, corr. oJ 14 ad a3: a V 16 et del. Bar. 17 inter medium V, correxi 19 nobisculll Bar. 22 relidatur Y: inuratur o* Bar. 23 inter medium V, corrui 25 eius de V, corr. o2 sancti V, corr. o synodo V 26 terminatus V, corr. o 27 uidurit V, corr. Bar. )

310
sanctorum patrum nos in omnibus conseruantes et rerum omnium dispositione secundum eam, quam reddidimus, rationem ex Calcedonensis synodi iudicio declarata. cum satis apertissima luceat ueritate ex uerbis epistolae uiri uenerabilis Ibae rectissimo ac pio intellectu perspectis et ex gestis apud Photium et Eustathium habitis et ex ipsius Ibae episcopi praesentis a praesentibus intentione discussa patres nostros in Calchedona residentes iustissime orthodoxam eiusdem uiri uenerabilis Ibae episcopi pronuntiasse fidem et reprehensionem beati Cyrilli, quam humanitus per errorem intellegentiae euenisse cognouerant, congrua satisfactione purgatam:

praesentis sententiae nostrae auctoritate statuimus atque decernimus cum in omnibus tum etiam in saepius memorata uenerabilis Ibae epistola intemeratum patrum in Calchedona residentium manere iudicium nec quemquam ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentem hoc constituto nostro permittimus aliquando praesumere uel super eiusdem epistolae negotio uel aliis in Calchedonensi concilio consensu uicariorum sedis apostolicae iudicatis ordinatis definitis atque dispositis tamquam imperfectis atque reprehensibilibus siue per additamentum siue per diminutionem siue per immutationem uel quoquo modo aliquid temerariae nouitatis inferre.

pari ratione decermraus, ne quisquam epistolae beati Cyrilli, cui duodecim sunt subiecta capitula, uel ipsis capitulis aduersus Nestorii perfidiam promulgatis existimet derogandum, dum constet eundem Ibam uirum uenerabilem uel omnes Orientales episcopos post explanatum sibi eorundem capitulorum intellectum beati Cyrilli communicatores toto uitae eius tempore permansisse, abicientes ea et a nostri intellectus rectitudine repellentes, in quibus uel ex supra scripta epistola uiri uenerabilis Ibae episcopi uel ex omnibus, quae [*]( 2 dispositionem Bar. 3 calcedonensi V, corr. 0 declaratam Bar. C eustachium V 13 tum o2: tuam V 14 epistolam V, corr. o3 17 negotium V, correxi 18 concilium V. corr. o2 23 cap r 25 cum Bar. uirum uenerabilem scripsi: uu V, om. Bar. 28 nostri T: ueri Bar. 29 rectitudine ex rectitudine corr. V 30 uiri uenerabilis scripsi: uu T", unius o2 Bar. )

311
in sancta synodo Calchedonensi iudicata ordinata definita atque disposita sunt, ita quicquam aptatur. ut per auctoritatem eiusdem synodi aut peruersum dogma assertum esse N estorii aut ipse dicatur Nestorius excusatus.

et ne quis forsitan arbitretur ambiguum, quod praefatis legatis atque uicariis sedis apostolicae a beatissimo papa Leone tantum fidei causa et non etiam de depositorum incompetenter episcoporum fuerit reuocatione mandatum, et quasi superflue Ibae quoque Edessenae ciuitatis episcopi causam coram sanctis patribus aestimet agitatam, nouerit beatissimum papam Leonem sanctae Calchedonensi synodo haec inter cetera scripsisse dicendo: quia uero non ignoramus per prauas aemulationes statum multarum ecclesiarum fuisse turbatum plurimosque episcopos, qui haeresem non reciperent. sedibus suis pulsos et in exilia deportatos atque in locum superstitum alios substitutos, his primitus uulneribus adhibenda est medicina iustitiae, ne quisquam careat propriis uel alter utatur alienis.

et ne aliquis dubitet. utrum ea, quae de restitutione episcoporum gesta sunt in Calchedonensi synodo. ad beatissimi Leonis fuerint perducta notitiam et ab eodem confirmata, ipsam potius synodi relationem ad beatissimum Leonem prodecessorem nostrum directam congrua legere sollicitudine non omittat, cuius post alia in fine haec uerba sunt: omnem uobis gestorum uim insinuare curauimus ad consistentiam nostram et eorum, quae a nobis acta sunt, confirmationem et depositionem.

post quorum notitiam idem beatissimus papa Leo ad piae memoriae Pulcheriam Augustam gratias referens de restitutis episcopis ita scribit: [*]( 12 Leonis ep. 93, 3 toni. 1 col. 1071 ed. Baller. 24 inter Leonis epp. 98 toni. I col. 1103 ed. Baller. ) [*](2 ut scripsi: aut V 3 Nestorii oJ: nestoriuin V Srcuocationgr. corr. (j 9 episcopo I*, corr. a3 14 quia haere.sim edd. Leonis 18 ul (pro ul) V 27 dispositionem Ballerin. I,e.r codice Yatic. 1322); συγϰατάϑεσιν tenor Graecus 28 pape T pulchenmaiu 1" )

312
clementia igitur uestra cognoscat omnem Romanam ecclesiam de uniuersis fidei uestrae operibus plurimum gratulari, siue quod legationem nostram pio per omnia iuuistis affectu, et quod sacerdotes catholicos, qui ab ecclesiis suis iniusta fuerant eiecti sententia, reduxistis. ecce et in eo, quod omnia gesta beatissimo papae Leoni directa sunt, rerum gestarum ad eum perducta notitia est et in recurrentium actione gratiarum rerum gestarum confirmatio declaratur.

non dubitamus igitur omnium fidelium sensibus patefactum, quae uicariis beati papae Leonis loco eius synodo praesentibus ab eodem fuerit dispensandarum rerum forma mandata uel quales ad exequendum perceperint actiones uel quae ab illo generali concilio praesidente ac consentiente per uicarios suos sedis apostolicae praesule fuerint constituta: quae neque minui neque augeri neque perfringi neque posse fas est ab aliquo retractari.

Non licere autem uenerandae Calchedonensis synodi statuta conuelli uel quolibet colore seu titulo retractari prodecessorum nostrorum pauca de innumeris prolata constituta nos edocent, ex illius praecipue beati Leonis prodecessoris nostri epistolis, quo in uicariis suis summo praesule floruit sanctum Calchedonense concilium.

ait namque iu epistola ad piae memoriae Leonem Augustum ita: haec autem dei munera ita demum nobis diuinitus conferuntur, si de his, quae sunt praestita, non inueniamur ingrati et, tamquam nulla sint quae adepti sumus, contraria potius expectemus. nam quae patefacta sunt quaerere, quae perfecta [*]( 24 Leonis ep. 162 toni. I col. 1339 ed. Baller. ) [*]( 5 ab V: de edd. Leonis 11 fort. praesidentibus fuerint r, corr. ras. a 18 calchedonensi V, corr. Bar. 19 colere V, cnrr. 0 24 quae iam sequuntur uerba ex Leonis epistulis excerpta, eadem ex parte ab Istriae episcopis contra damnationem trium capitulorum adlata repetit, qui eos refutare studet. Pelagius 11 papa in secunda epist. ad Eliam — Mansi IX 435 25 conferentur edd. Leonis 27 expetamus edd. Leonis 28 patefacte V, corr. 0 )

313
sunt retractare et quae sunt definita conuellere quid aliud est quam de adeptis gratias non referre et ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere?

et post aliquanta ita: praenoscat, inquit, igitur pietas tua, uenerabilis imperator hos, quos spondeo dirigendos, non ad confligendum <cum> hostibus fidei nec certandum contra ullos a sede apostolica profecturos, quia de rebus et apud Nicaeam et apud Calchedonam, sicut deo placuit, <1 definitis nullum audemus inire tractatum, tamquam dubia uel infirma sint, quae tanta per spiritum sanctum fixit auctoritas.

nec non idem beatus prodecessor noster papa Leo ad praefatum uenerabilem Augustum in alia epistola: non sinas. ait. contra dexterae omnipotentis triumphos rediuiuis exurgere motibus extincta certa mina, praesertim cum id damnatis iamdudum haereticorum ausibus omnino non liceat et hic fructus piis laboribus debeatur, ut omnis ecclesiae plenitudo in suae unitatis soliditate secura permaneat nihilque prorsus de bene compositis retractetur, quia post legitimas et diuinitus inspiratas constitutiones uelle confligere non pacifici est animi sed rebellis, dicente apostolo \'uerbis enim contendere <ad> nihil utile est nisi ad subuersionem audientium\'. nam si humanis persuasionibus semper disceptare sit liberum, numquam deesse poterunt, qui ueritati audeant resultare et de mundanae sapientiae loquacitate confidere.

item [*]( 4 Leonis ep. 162 ibul. eol. 1341 14 Leonis ep. 164 itwl. tom. I col. 1345 23 Timoth II 2. 14 ) [*]( 1 eonuellere edd. Leonis, Pelag : conuelli V 3 improuos V 4 piaenoscat .. 12 auctoritas adfert etiam Factindus, Pro def. trium capp V 5 (JIigne LXVII 653 C) 5 inquid V 7 cuw edd. Leonis, Fac: om. V nec ad cert. edd. Leonis, Fac. ullos edd. Leonis, Fac.: illos V 14 sqq. idem adfert Facundus ibid. II 6 (Mujne 578 B) sinas .. exurgere V Pelag.: sinantur .. assurgere edd. Lconis, Fac. 21 constitutionis T, corr. o 23 ad edd. Leonis, Fac., Pelag.: om. V )

314
post pauca: pie nobis et constanter utendum est, ne, dum talium disputatio admittitur, his, quae diuinitus definita sunt, auctoritas derogetur. item ex epistola papae Leonis ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum: ut autem haec exhortatio ad omnium fratrum possit notitiam peruenire. diligentiae uestrae cura perspiciat. quia, quod saepe dicendum est, tota religio Christiana turbatur, si quicquam de his, quae apud Calchedonam constituta sunt, conuellatur et, quae ex diuina sunt inspiratione composita, ulla patiamini nouitate temerari.

sed et beatissimus prodecessor noster papa Simplicius ad Zenonem Augustum sic inter cetera dicit: neque aliquis dubius rationis et trepidus mentis expectet uoui aliquid post Calchedonense concilium contra definitiones ipsius retractari. quia per uniuersum mundum [*]( 1 Leonis ep. 164 ed. Ball. I 1347 (qua sancti spiritus praecurrenle doctrina pie nobis etc.) 5 Ballerinii (Leonis opp. I 1311 adn 7) censent hic a Uigilio per errorem Auatolium Constantinopolitanum substitutum esse pro Basilio Antiocheno (cf. Pelagii II ep. = Migne IX 437 sub fin.), ad quem IX Kal. Sept. a. 457 ita scripsit Leo (ep. 149 ed. Ball. I 1310): obsecro dilectionem uestram, ut a Calchedonensis synodi definitionibus in nullo animos relaxetis et, quae ex diuina sunt inspiratione composita, nulla patiamini nouitate temerari et in fine eiusdem epistulae: ut autem haec adhortatio ad omnium fratrum et coepiscopomm nostrorum possit notitiam penlenire, diligentiae uestrae cura prospiciat, quia. quod saepe dicendum est, tota religio Christiana turbatur, si quicquam de his, quae apud Calchedonam sunt statuta, conuellatur . neque uero id mihi persuaserunt fratres doctissimi, cum non solum siue neglegentiae siue inscitiae accusandus esset Uigilius sed etiam licentiae, qua uerba disparata coniunxisset in unum. imino cmn plane eadem. quae ad Bnsilium. paucis post diebus Leo scripserit ad Euxitlieum Thessalonicensem et a pari ad tres alios episcopos Orientales (ep. 150 ed. Ball.), haud ueri uidetur dissimile eum ultimis mensis Augusti diehus similia scripsisse etiam ad Anatolimn huiusque epistulae non seruatae esse ea, quae Uigilius hic adfert. 12 sunt Simplicii ad Acacium, Thiel ep. 7 p. 192 ) [*]( 4 antolium U 6 notitia V, corr. 0 perspicint Ix Pelag.: prospiciat edd. Leonis, perticiat Bar. 10 nulla Ballerinii )

315
insolubili obseruatione retinetur, quod a sacerdotum uniuersitate est constitutum.

item memoratus papa Simplicius Zenoni Augusto: nullus ad aures uestrae pietatis perniciosis mentibus pandatur accessus. nulla retractandi de ueteribus fiducia concedatur. sic haeresum denique machinamenta cunctarum eccle siasticis prostrata decretis numquam sinuntur oppugnationis elisa reparare certamina.

item praedictus beatissimus papa Simplicius ad praefatum Zenonem Augustum ita: Calchedonensis synodi constituta uel quae beatae memoriae prodecessor meus Leo apostolica eruditione perdocuit, intemerata uigere iubeatis: quia nec ullo modo retractari potest, quod illorum definitione sopitum est.

,-Constat ergo ex praefatis testimoniis patrum, quam tenere debeamus pro apostolicae sedis rectitudine et pro uniuersalis ecclesiae consideratione cautelam. cuius nos quoque cautelae iamdudum memores in ea, quam tunc dederamus ad Menam Constantinopolitanum episcopum epistolam (quam tamen praesentibus pluribus sacerdotibus et glorioso senatu Mena sanctae recordationis episcopo uestrae clementiae offerente et pietate uestra nobis cum eius consensu restituente receptam, quantum ad trium capitulorum causam pertinet, euacuauimus),

nullatenus a loci nostri atque propositi circumspectione cessantes competentem Calchedonensis synodi reuerentiam curauimus omnimodis exhibere. sicut series eiusdem testatur epistolae, cuius ad probandam cautelam nostram subiecimus pauca de plurimis, quibus diligenter inspectis, qualiter apud nos sancta [*]( 3 Shnphcii ep. 56 supra p. 128. H sqq. 15 sqq. 10 Simplicii ep. 60 supra p. 138, G sqq. ) [*]( 5 ueterimus V, correxi ex Simplicio: ueterriinis o Bar. 7 oppugnationibus V. correxi ex Simplicio 11 apostolice traditioue V, correxi ex Simplicio: apostolica traditione o 13 definitione ex definitiones r 18 ea V, corr. ras. a 20 menas V, corr. o2 23 pertinetfNliil a: pertinet et V 25 calchedonensi synodi 1\', corr. u: calchedonensi synodi> man. post a 28 diligter V. corr. a )

316
Calchedonensis synodus inuiolata permanserit atque permaneat, euidenter ostenditur. siquidem de eadem synodo ita nos in ipsa epistola nostra certum est inter cetera posuisse dicentes:

cum apud nos manifesta ratione perclareat, quicumque in contumeliam antefatae synodi aliquid temptat agere, sibi potius nociturum. item post alia: sed si euidenter nobis fuisset ostensum in ipsis gestis potius contineri, nullus auderet tantae praesumptionis auctor existere, ut aliquid, quod in illud sanctissimum iudicium perductum est, uelut dubium iudicaret, cum credendum sit illos tunc praesentes a praesenti rerum memoria diligentius etiam praeter scriptum aliqua requirere et definire certius potuisse, quod nobis nunc post tanta tempora uelut ignota causa uidetur ambiguum; cum et hoc deferatur reuerentiae synodorum, ut et quae minus intelleguntur, eorum cedatur auctoritati.

item post alia: saluis omnibus atque in sua perpetua firmitate durantibus, quae in Nicaeno, Constantinopolitano, Epheseno primo atque Calchedonensi uenerandis constat conciliis definita et decessorum nostraque auctoritate firmata. et cunctis, qui in memoratis sanctis conciliis addicti sunt, sine dubitatione damnatis et his nihilominus absolutis. de quorum ab isdem synodis absolutione decretum est.