Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ut autem appareat, quia interlocutio Iuuenalis Eunomii interlocutioni concordat, uerba ipsa ex interlocutione Eunomii nos edocent, quae inter alia ita se habent: in quibus enim dicendo male culpare uisus est beatissimum Cyrillum, in postremis recte confessus illa, quae culpauerat, refutauit. ex quibus uerbis euidentissime declaratur in Iba episcopo nihil de confessione fidei reprehensum, quam constat esse laudatam, sed eundem Ibam. quod fallente intellegentia de beato Cyrillo male senserat, refutasse.

nam idem uenerabilis Ibas episcopus gestis praecedentibus, sicut Photii et Eustathii sententia continet, apertissime perhibetur habere se et recipere omnia, quae in Ephesena prima synodo gesta sunt, et aequa iudicare, quae in Nicaea sunt constituta, et nullam differentiam arbitrari eius ad alia, et nimis eius sanctitatem se laudasse pronuntiant, quod prone Ibas sapuerit curare eos, qui uel suspicione uel alio quoquo modo eius laederent opinionem doctrinae.

nam et post explanationem duodecim capitulorum beati Cyrilli factam et intellectum eius sibi, quem sanctus Cyrillus in ipsis capitulis habuit, declaratum et orthodoxum eum se cum omnibus Orientalibus episcopis habuisse et in communione [*]( 7 cf. supra p. 300, 22 15 cf. Photii et Eustathii sententiam Actorum Synodi Chalcedonensis actioni nonae insertam (Mansi VII 199), unde quae sequuntur fere ad uerbum exscripta sunt 24 cf. actioncui X eiusdem concilii = Mansi VII 239 ) [*]( 2 orth. existeret V, corr. 0 12 quid V, corr. 02 14 ex ipsis\' gestis Bar. eustahii V 18 aliam teste Baluzio C1 (illam uulgo, XSOJ; toinjv concilii textus Graeeus) 19 pronuntiant scripsi (sc. Photius et Eustathius, qui in sententia illa ita loquuntur: et nimis eius sanctitatem laudauimus quod prone etc. GI): pronuntians V, pronuntiantes Hartel 20 suspitionem V, corr. Bar. 22 xnciin V 23 sanctis cyrillis V, corr. o 25 communionem V, corr. Bar. ) [*]( 20* )

308
ipsius usque ad exitum permansisse professus est. ex quo apparet uenerabilem < Ibam > et, priusquam duodecim capitula beati Cyrilli intellegeret, cum in eis suspicaretur unam Christi praedicari naturam, orthodoxo sensu, quod male dictum aestimauerat, reprobasse et post explanationem eorum item orthodoxo sensu, quae recte dicta cognouerat, uenerabiliter suscepisse.

sed et illud indubitanter cunctorum fidelium mentibus patet, quod magis in Ephesena secunda <synodo> haeretico intellectu Dioscorus cum Eutyche beato Cyrillo et primo Epheseno concilio contumelias inrogarint, qui crediderunt sanctum Cyrillum unam naturam in domino deo nostro Iesu Christo per duodecim sua praedicasse capitula, et ob hoc aliquos Orientales episcopos, qui unius naturae praedicationem noluerunt suscipere, Dioscorus condemnauit:

inter quos et Ibam episcopum propter hanc specialiter fidei eius professionem, qua duas naturas, unam uirtutem, unam personam, quod est unus filius dominus noster Iesus Christus, apertissime confitetur, ut haereticum condemnauit et Eutychen propter unius naturae praedicationem sicut catholicum reuocauit, damnans quoque propter duarum naturarum uocem sanctae recordationis Flauiani personam, et inuentus est ipse magis Dioscorus Ephesenam primam synodum conari destruere, qui eam sub execrabilis intellectus imagine defendebat, et amplius beatum Cyrillum criminatus est laudans Dioscorus atque Eutyches quam Ibas sub falsi intellectus errore uituperans.

nam cum laus atque uituperatio ad unum tenderent intellectum, Dioscorus et Eutyches, qui laudauerunt, haeretico spiritu laudasse reperti sunt atque ideo sunt a sancta synodo Calchedonensi damnati: at uero Ibas episcopus [*]( 16 Ibac epist. 1. c. 243 B 8 ) [*]( 2 uenerabilem Ibam scripsi: uenerabilem V, eundem Ibam Bar. 4 sensfl Y, corr. 02 5 sq. eorum idem V, correxi: eorumdem Bar. 8 synodo inserui 9 eutichen V 19 eutichen V 28 execabilis Y 25 et 27 eutiches V 28 hereticos V, corr. Bar. repperti Y 29 calchedonense V )

309
qui per errorem unam putans in his praedicari naturam prius uituperauit capitula et post declaratum sibi intellectum eorum communicatorem se beati Cyrilli cum omnibus Orientalibus esse professus est, in catholicae fidei rectitudine ab eadem Calchedonensi synodo iudicatus est permansisse.

haec ergo eadem synodus in Dioscoro atque Eutyche, qui se falso per beatum Cyrillum uelamine tegere nitebantur, uidens potius beati Cyrilli praedicationibus Dioscorum atque Eutychen apparere contrarios per hoc, quod unam post adunationem naturam blasphemo spiritu praedicabant, simili atque eadem eundem Dioscorum cum Eutyche sententia condemnauit destruens Ephesenam secundam primamque confirmans.

Et quia nobis de Ezechihelis prophetae uerbis obicrtur illud, quod ad sacerdotes Ierusalem malum a bono non discernentes ex persona domini dicebat: sacerdotes eius spernentes legem meam et coinquinauerunt sancta mea, inter sanctum et pollutum non distinguebant et intermedium mundi et inmundi non secernebant, debet uestra pietas pariter uobiscum et uniuersorum corda fidelium ex his uerbis aduertere

ideo nos non audere Calchedonensis synodi retractare iudicium, ne ibidem considentibus sacerdotibus ista, quod absit, ab haereticorum insidiis macula relidatur, ut eos inter bonum et malum et inter sanctum et pollutum et intermedium mundi et inmundi non potuisse discernere criminentur, 16 si nos modo causas eiusdem sanctae synodi cum consensu sedis apostolicae iudicio terminatas sub qualibet occasione uiderint retractare.

propterea ergo discretionem atque iudicium [*](15 Ezech. 22, 26 ) [*](1 putens V, corr. o 5 haec Bar.: hoc V G eutiche V sjio. scorns V, corr. o eutichen V 9 apparere os: appeterc V 10 blasphemos V, corr. oJ 14 ad a3: a V 16 et del. Bar. 17 inter medium V, correxi 19 nobisculll Bar. 22 relidatur Y: inuratur o* Bar. 23 inter medium V, corrui 25 eius de V, corr. o2 sancti V, corr. o synodo V 26 terminatus V, corr. o 27 uidurit V, corr. Bar. )

310
sanctorum patrum nos in omnibus conseruantes et rerum omnium dispositione secundum eam, quam reddidimus, rationem ex Calcedonensis synodi iudicio declarata. cum satis apertissima luceat ueritate ex uerbis epistolae uiri uenerabilis Ibae rectissimo ac pio intellectu perspectis et ex gestis apud Photium et Eustathium habitis et ex ipsius Ibae episcopi praesentis a praesentibus intentione discussa patres nostros in Calchedona residentes iustissime orthodoxam eiusdem uiri uenerabilis Ibae episcopi pronuntiasse fidem et reprehensionem beati Cyrilli, quam humanitus per errorem intellegentiae euenisse cognouerant, congrua satisfactione purgatam:

praesentis sententiae nostrae auctoritate statuimus atque decernimus cum in omnibus tum etiam in saepius memorata uenerabilis Ibae epistola intemeratum patrum in Calchedona residentium manere iudicium nec quemquam ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentem hoc constituto nostro permittimus aliquando praesumere uel super eiusdem epistolae negotio uel aliis in Calchedonensi concilio consensu uicariorum sedis apostolicae iudicatis ordinatis definitis atque dispositis tamquam imperfectis atque reprehensibilibus siue per additamentum siue per diminutionem siue per immutationem uel quoquo modo aliquid temerariae nouitatis inferre.

pari ratione decermraus, ne quisquam epistolae beati Cyrilli, cui duodecim sunt subiecta capitula, uel ipsis capitulis aduersus Nestorii perfidiam promulgatis existimet derogandum, dum constet eundem Ibam uirum uenerabilem uel omnes Orientales episcopos post explanatum sibi eorundem capitulorum intellectum beati Cyrilli communicatores toto uitae eius tempore permansisse, abicientes ea et a nostri intellectus rectitudine repellentes, in quibus uel ex supra scripta epistola uiri uenerabilis Ibae episcopi uel ex omnibus, quae [*]( 2 dispositionem Bar. 3 calcedonensi V, corr. 0 declaratam Bar. C eustachium V 13 tum o2: tuam V 14 epistolam V, corr. o3 17 negotium V, correxi 18 concilium V. corr. o2 23 cap r 25 cum Bar. uirum uenerabilem scripsi: uu V, om. Bar. 28 nostri T: ueri Bar. 29 rectitudine ex rectitudine corr. V 30 uiri uenerabilis scripsi: uu T", unius o2 Bar. )

311
in sancta synodo Calchedonensi iudicata ordinata definita atque disposita sunt, ita quicquam aptatur. ut per auctoritatem eiusdem synodi aut peruersum dogma assertum esse N estorii aut ipse dicatur Nestorius excusatus.

et ne quis forsitan arbitretur ambiguum, quod praefatis legatis atque uicariis sedis apostolicae a beatissimo papa Leone tantum fidei causa et non etiam de depositorum incompetenter episcoporum fuerit reuocatione mandatum, et quasi superflue Ibae quoque Edessenae ciuitatis episcopi causam coram sanctis patribus aestimet agitatam, nouerit beatissimum papam Leonem sanctae Calchedonensi synodo haec inter cetera scripsisse dicendo: quia uero non ignoramus per prauas aemulationes statum multarum ecclesiarum fuisse turbatum plurimosque episcopos, qui haeresem non reciperent. sedibus suis pulsos et in exilia deportatos atque in locum superstitum alios substitutos, his primitus uulneribus adhibenda est medicina iustitiae, ne quisquam careat propriis uel alter utatur alienis.

et ne aliquis dubitet. utrum ea, quae de restitutione episcoporum gesta sunt in Calchedonensi synodo. ad beatissimi Leonis fuerint perducta notitiam et ab eodem confirmata, ipsam potius synodi relationem ad beatissimum Leonem prodecessorem nostrum directam congrua legere sollicitudine non omittat, cuius post alia in fine haec uerba sunt: omnem uobis gestorum uim insinuare curauimus ad consistentiam nostram et eorum, quae a nobis acta sunt, confirmationem et depositionem.