Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Capitulum XXIIII.

Foderunt manus meas et pedes: et omnia perscrutabantur, et quae agebam et quae conabar; nam \'foderunt\' ex translatione dixit eorum, qui per fossionem scrutari, quae in profundo sunt, temptant.

dinumerauerunt omnia ossa mea: totius meae fortitudinis et totius meae substantiae detentores facti sunt, ut etiam numero mea subicerent. istud autem ex consuetudine, quam habent hostes, dixit, qui quando optinuerint, numero et talis subtilem notitiam inuentorum faciunt.

propterea et sequenter dicens: ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me intulit: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. ‛considerantes\' enim \'me\' ait Vt conspicientes, quod omnia eis euenerunt in me desiderata (conspicere\' enim ita ut apud nos dicitur pro eo, quod est \'uidit in eum, quae uolebat pati eum\\ iam tamquam me omnino malis dedito sicut hostes mea post uastationem et captiuitatem diuiserunt sorte diuisionem eorum facientes).

et euangelista quidem in domino uerba ex rebus adsumens eis usus est, sicut et in aliis diximus: nam quod non pertineat ad dominum psalmus. in superioribus euidenter ostendimus. at uero beatus Dauid supra modum ista magis ex his, quae ab Abessalom facta sunt, dixit. quoniam, dum recessisset Dauid, iure belli metropolim ingressus omnes [*]( 1 Psalm. 21, 2 9 Cap. XXIIII = Act. Syn. 23, ubi \'Eiusdem (sc. Theodori) in psalmo uicesimo primo\' praefigit C 10 Psalin. 21, 17 13 Psalm. 21, 18 18 Psalm. 21, 18 19 Psalm. 21, 19 ) [*]( 2 ita addidi: om. V 12 effossionem Cl, effusionem C1 13 detemptatores C1, detentatores C5 15 subiceret V 16 talis Bal.: talibus VC 19 supra uestimcnta mea C 22 ut V: et C 27 pertinet C 29 abessalom C7: abessalon V, abisalon C\' )

259
quidem optinuit res regales, non piguit autem etiam patris cubile inquinare.

In supra scripto uicesimo quarto capitulo de memorato eodem uicesimo primo psalmo illa uerba, ubi dicit: foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, asseritur non de Christo esse praedicta sed Dauid haec de se dixisse propter tyrannidem Abessalom, qui regiam urbem substantiamque peruaserat atque in terra omnia dinumerauerat patris, sed euangelistam haec ex euentu ad Christi traxisse personam. qui igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

Capitulum XXV.

Quoniam cibi et potus suaues quidem fiunt in tempore gaudii, insuauia autem et amara in tristitia, \'talia erant\' inquit \'quae ab illis fiebant, ut ex tristitia et ira esset quidem mihi in locum fellis cibus, esset autem et potio aceto nihil differens). maxime autem hoc fit in iracundiis, quae cum tribulatione fiunt, quod uerisimile erat pati eos contra suos. usus autem est euangelista hoc testimonio in domino, et ipse autem dominus zelus domus tuae comedit me de se ipso dicens, et beatus Paulus de Iudaeis loquens fiat mensa eorum et cetera, et beatus Petrus de Iuda fiat habitatio eius deserta.

et certe diuersis constitutis rebus, non quasi psalmo modo quidem pro his dicto, iterum autem de illo et iterum de alio, sed quia de Iudaeis dicta sunt plura, qui se separauerunt de deo et lege, conuincentia illorum indeuotionem, necessarius est testimoniorum usus simul et ex rebus captus, quale est: dederunt in esca mea fel et in siti mea potauerunt me aceto. [*]( 1 cf. Regn. II 16, 22 4 Psalm. 21, 17 sq. 13 Cap. XXV = Act. Syn. 24, ubi \'Eiusdem (sc. Theodori) de tnterprelatione sexagesimi octaui psalmi\' praescribit C 19 cf. Ioh. 19, 28 sq. 20 Ioh. 2, 17 (Psalm. 68, 10) 22 Rom. 11, 9 (Psalm. 68, 23) 23 Act. 1, 20 (Psalm. 68, 26) 28 Psalm. 68, 22 ) [*]( 8 abessalon V . 10 euangelista V, corr. 0 14 ciui V 17 ciuus V acoeto V 18 cum VCl: cum iu C2, in Surius 22 post eorum 4 litterae erasae sunt in V 24 reus V quidem C: om. V 26 se C: om. V 27 et ex C: ex V 29 acoeto V: acetum C ) [*]( 17* )

260

In supra scripto uicesimo quinto capitulo de eo loco psalmi, ubi dicit: dederunt in esca mea fel et in siti mea potauerunt me aceto, contra euidentem euangelii ueritatem exponitur dicendo, quia nec uere aceto potatus sit dominus sed ad tristitiam suam et iracundiam offerentum potationem habuerit in aceti loco et escam in fellis, nec de ipso praedictum sed euangelistam hoc testimonio usum fuisse ex euentu in domino. propterea, qui haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

Capitulum XXVI.

Sicut igitur per huiusmodi confessionem non deitatis Natbanahel habens scientiam ostenditur (Iudaei et Samaritae talia sperantes plurimum quantum dei uerbi a scientia longe erant), sic et Martha per confessionem illam non deitatis habens tunc scientiam probatur, manifeste autem nec beatus Petrus:

adhuc etenim ipsis sufficiebat tunc reuelationem illam suscipientibus praecipuum aliquid et maius de ipso praeter ceteros hominum fantasiam accipere; post resurrectionem autem spiritu producti ad scientiam tunc et reuelationis perfectam scientiam suscipiebant, ut scirent, quia praecipuum ipsi praeter ceteros homines non aliquo puro honore ex deo peruenit, sicut in ceteris hominibus, sed per unitatem ad deum uerbum, per quam omnis honoris ei particeps est post in caelos ascensum.

In supra scripto uicesimo sexto capitulo et agnitionem deitatis Christi ante resurrectionem eius Petrus habuisse negatur, fantasiam uero intellegentiae prae ceteris hominibus accepisse dicitur, et rursus dualitas filiorum inducitur. dum hominem participem dicit ad deum uerbum, posteaquam in [*]( 2 Psalm. 68. 22 10 Cap. XXVI = Act. Syn. 25 (‘Eiusdem Theodori ex libro primo de incarnatione.C) 11 cf. Ioh. 1, 49 13 cf. Ioh. 11, 27 15 cf. Matth. 16, 16 ) [*](1 uigesimo V 3 acoeto V 4 uero Bar. tt offerentium uulgo 6 acoeti V 7 euangelista Y, corr. 0 11 huiusmodi V: huismodi C*. huius rei C1 17 ceteros VC: ceterorum Surius, falso id quidem, cf. quae respondet Uigilim. fantasia Bar. )

261
caelos ascendit. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non unum eundemque esse intellegit Christum dominum nostrum dei et hominis filium manente in ipso unitarum differentia naturarum, anathema sit.

Capitulum XXVII.

Matthaeus quidem euangelista post temptationes dicit quod accedentes angeli ministrabant ei, scilicet cum eo constituti et cooperantes et omnibus circa eum deo ministrantl\'s, quod iam per certamina ad diabolum ostensus est clarior. sed et quod passuro ei aderant ang-pli. ex euangeliis discimus et, cum resurrexit, in monumento uisi sunt.

per omnia enim ista monstrabatur dignitas Christi, quod inseparate ei angeli aderant et omnibus circa eum ministrabant: sicut enim a peccantibus separantur. sic et per meritum honoratis subueniunt. propter quod bene dominus ait, quod \'maius uidebitis, quod et caelum aperietur omnibus per mo et omnes angeli semper mecum erunt, nunc quidem ascendentes, nunc uero descendentes sicut ad domesticum dei et amicum).

In supra scripto uicesimo septimo capitulo, ubi de Matthaeo euangelista exponitur, quia consummatis temptationibus accesserint angeli, <ut> ministrarent Christo, dicitur, quia, sicut et aliis, per meritum honorato Christo subuenerint angeli et quia sic ad Christum in caelos ascenderint et descenderint angeli, tamquam ad amicum et domesticum dei. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non, ut uero deo, ueri dei filio, uni eidemque cum assumpta ex utero uirginis perfecta humanitate angeli utpote creatori et domino deseruierint atque deseruiant, anathema sit. [*]( 5 C\'ap. XXVII = Act. Syn. 26, ubi \'Eiusdem (sc. Theodori) de interpretatione secundum Iohannem euangelii libro primo\' praefigit C 6 cf. Mattb. 4, 11 10 cf. Luc. 22, 43 11 cf. Matth. 28, 2 15 cf. Ioh. 1, 50 sq. ) [*]( 6 Matheus VC 7 constituti et C: constituet V 15 quod et VC: et quod uulgo 18 matheo V 20 ut add. oJ: om. V 21 miritum V )

262

Capitulum XXVIII.

Plus inquietabatur dominus et certamen habebat ad animae passiones quam corporis et meliore animo libidines uincebat mediante ei deitate ad perfectionem. unde et dominus ad haec maxime instituens uidetur certamen: cupiditate enim pecuniarum non deceptus et gloriae desiderio non tentus carni quidem praebuit nihil, nec enim illius erat talibus uinci.

animam autem si non recepisset sed deitas est, quae ea uicerat, nullatenus eorum, quae facta sunt, ad nos respicit lucrum (quae enim ad conuersationis perfectionem similitudo deitatis et animae humanae?) et uidentur domini certamina non ad nos respiciens habere lucrum sed ostentationis cuiusdam gratia fuisse.

quod si hoc dicere non est possibile (certum etenim est. quod illa propter nos facta sunt), et maius certamen instituit ad animae passiones, minus autem ad carnis, quanto et amplius et magis inquietare illas contingebat et magis illa erat, quae et amplioris indigebat medicinae;

uidelicet quod et carnem et animam assumens per utraque pro utrisque certabat, mortificans quidem in carne peccatum et mansuetans eius libidines et facile capiendas meliore ratione animae faciens, erudiens autem animam et exercitans et suas passiones uincere et carnis refrenare libidines: haec enim deitas inhabitans operabatur, haec inhabitans mediabat utrique eorum.

In supra scripto uicesimo octauo capitulo iterum purus homo Christus inducitur, qui ratione animae corporis dicitur mansuetefecisse libidines et erudisse animam et exercitasse eam, ut passiones suas uinceret et carnis in se libidines [*]( 1 Cap. XXVIII = Act. Syn. 27; \'Eiusdem Theodori ex libris de incarnatione\' praefigit C, tx too aotou (sc. ti\') Mron Leontius, qui Graece seruauit uerba prima: Πλέον γὰρ ὠχλει̃το 6 ϰύριος xai ἠγωνίζετο πρὀς ta ψυχιϰὰ πάϑη ὑπὲρ ta xo5 σώματος xat tip xpetrtovi λογισμω̩̄ τὰς ήδονὰς ἐχειρου̃το τη̃ς ϑεότητος δηλαδὴ μεσιτευούσης ϰαὶ βοηϑούσης αὐτω̩̃ πρός τὴν ϰατόρϑωσιν (Script. uet. nou. colI. VI 309. 29). ) [*]( 2 plus inquietabatur .. 5 certamen exhibet Pelagius l. c. 443 4 ei V: om. C Pelag. 8 quae ea C: qui ea V 16 erat quae .. indigebat C: erant qui.. indigebant V 17 utrisque Y: utrique Cl, utriusque CP 18 mansuetans V et Cl matt. 2: mansuetas C2C1 man. 1 22 mediabat scripsi: mediebat V, mediabatur C1, meditabatur C2, medebatur Bar. 25 mansuetefecisse scripsi: mansuete fecisse V, mansuefecisse os, mansuetas fecisse Bar. )

263
refrenaret: quae tamen utrique mediante deitate operatam fuisse dicit animam, ut secundum haec iam nec ipsum unum eundemque Iesum Christum mediatorem dei et hominum habeamus sed carni et animae mediatrix deitas fuisse uideatur. qui igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

Capitulum XXVIIII.

\'Sed si caro erat\', inquit, 'crucifixa, quomodo sol radios auertit et tenebrae occupauerunt terram omnem et terrae motus et petrae dirumpebantur et mortui surrexerunt?\' quid igitur dicant et de tenebris in Aegypto factis in temporibus Mosae, non per tres horas sed per tres dies? quid autem propter alia per Mosen facta miracula? et quae per Iesum Naue, qui solem stare fecit, qui sol et in temporibus Ezechiae regis et contra naturam retro reuersus est? et de Helisei reliquiis, quae mortuum resuscitauerunt?