Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
numquid nouus Nestorii sensus est? habuit enim hoc initium a Paulo uesanae mentis Samosateno, quem sancti patres in Nicaea in uita quidem non inuenerunt, dogma uero eius damnauerunt et cessauit, non quod conscripserint trisagion crucifixum, quoniam erat hoc eorum notitiae ualde grauissimum; unde trisagion quidem in mysteriis solummodo canendum reposuerunt, secundum quod seraphim aiunt, nullam in hoc adiectionem aut detractionem agentes.
rursum autem haec impietas renouata et sub impio Photino roborata est et congregati sanctae memoriae patres Constantinopoli, licet eum non inuenissent uiuum, sed tamen dogma ipsius damnauerunt, quatenus nemo sapiat duos filios. unde et unum filium in sua definitione confessi sunt. numquid trisagion dixerunt propter nos crucifixum? quia definitionem patrum praecedentium se secuti sunt, et sequenda eorum dogmata iudicarunt, ut trisagion in solis mysteriis audiatur impassibiliter, sicut seraphim aiunt, et non crucifixum.
deinde Nestorio inminente et impia priorum suorum dogmata astruente, hoc est illius Samosateni atque Photini, collecti propter eum, id est qui circa beatissimos Caelestinum et Cyrillum tunc adgregati sunt, impietates huiusmodi restrinxerunt non adponentes in trisagio crucem. an tu uideris horum omnium sapientior existere aut [*]( 1 trisagion V qui B: quod V; fort. quot in om. B 2 definacio V, corr. a: defensio B sed ais Y: sedatis B 3 ergo rB, correxi trisa- gion V cruce B 4 sternat B 5 nestori V 6 uesane B. uaesanea F 8 conscripserit JB 9 harat V 10 im mysterio Tr cauendum B 11 serafin V, seraphin B 12 dectraetionem F rursus B 13 renouatas B fotino B 14 congregatis sanctis patribus sanctae memoriae constantinopolim B 18 definitionum B praecidentium B, prpdencium 1x 20 inpossibiliter B seraphin V, seraphyn B 21 agunt B 22 dogmatas V illis samositani B 23 fotini V, fotyni B 24 cirillum 1\', cerillum B 25 impietatis B restinxerunt B trisagion V 26 ominum V )
uerumtamen et post hos sanctos patres cum terrae motus grauissimus Constantinopolim adprehendisset. minor et maior, diues et pauper, seruus et liber ex ea discedentes in Campo simul concurrerunt, gelu et hieme illuc potius interire quam cum ea ciuitate corruere. quibus clementia dei parcens reuelauit beatissimo Proclo, ut trisagion propter irae placationem cum litania canerent, et hoc manifeste non uni aut secundo notum est factum sed omni mundo. numquid apposuit deus in eo dici crucem? nihil itaque, quia in eius esset iniuriam. ait enim dicendum (sanctus deus, sanctus fortis, sanctus inmortalis, miserere nobis\'.
quomodo ergo tu praesumpsisti adponere crucem ultra deum aut etiam ultra patres, patrem confundens filio et sancto spiritui. in trisagio proferens crucem, quatenus apud te pater non sit pater solum sed etiam filius, et filius non sit filius solum sed etiam pater. et sanctus spiritus non sit solum spiritus sed etiam filius?
propterea si quis apponit in trisagio crucem praeter filium dei, anathema sit. si quis quaternitatem introducit in trisagio apponens post trinitatem Christum crucifixum, anathema sit. si quis confundit trinitatem eundem dicens esse patrem et filium et sanctum spiritum, anathema sit.
si quis distinguit unam essentiam trinitatis in duas, anathema sit. [*]( 1 scienci Y 2 trisagion VB, correxi 4 aphendis sot V: conprehendisset B 5 discemlentes V 6 concureruut V gelu V: et gelu B hime V illic B 7 interrire V 8 patens B 9 litanea V, lotania B caneret V 10 numquid B: num V 12 dicendo VB, correxi 14 p̄sumsisti V cril V 15 confundis B. sed i in ras. filio et bis V trisagion V 16 proferres B 18 spiritus sanctus trsp. B 19 si quis] incipit K singulis damnationibus numeros inde a I usque ad VIIII praeponens apponet B trisagio K: trisagion VB 21 quisqu§ aeternitatem K introducat V in trisagio K, in trisagion V: om. B 23 eumdem diens V 24 et diA sanctum spiritum om. B ana τn̄̓ՐV 25 ẹx̣τιnguιτ B, distingit V i )
si quis diuinam naturam filii confundit passionibus carnis eius et non confitetur eum spiritu impassibilem, carne uero passum, anathema sit. si quis dicit dei passibilitatem aut mortem gustasse deum tamquam ad haec eum bona uoluntate uenisse, cum conuersus esset. et non confitetur eum tamquam deum non fuisse sub dominatione mortis, mortem uero mortificasse per carnem suam mortalem, quam adsumpsit, anathema sit.
credimus enim, quia uita uita est et non recidit in mortem. tu autem cognosce et abscidere, in quibus inique locutus es. tamen sit et est dei gratia cum his, qui recte uerbum praedicant ueritatis. EXPLICIT EPISTOLA ASCLEPIADIS EPISCOPI TRALLENSIS AD PETRIM ANTIOCHENUM.
1 filium om. B dualitate BK 3 unaturam V 5 diuinam naturam V: unam naturam K, naturam diuinam B 6 eius om. K impassilem K 7 passum VK: passibilem B anathemf V 9 cum om. B 10 et om. V 12 adsumsit V, sumpsit B 13 uerbis credimus enim numerum VIIII praescripsit K recedit B et ante correctionem K morte V 14 absidere B 15 sit VK: sit deus B post uerbum del. dl B 16 ueritatis] desinit K BPLASCLEPLADIS V episcopi om. B 17 IRALLENSIS PARTIS CAMPANIAE (leg. Cariae?j AD B
70. Dat. anno ut uidetur 493. B = Berolin. lat. 79, quem quae in hac epistula correxit manus Sirmondi, non curo. praeterea uerba inde a his igitur (init. § 3) usque ad damnati sunt (§ 7) in duo capitula diuisa traduntur in codice Paris. lat. 12098 = K. Edd. Car. 12 341; Bar. ad a. 492, 34; Collect. Concil.; BTA I 267; Thiel 335. 19 sq. GET.ASIUS UNIVERSIS EPIS PER DARDANIAX CONSTITTTIS Sicut B DAR- DAXIAX V 20 frabus V uniuersis supra linea V
DALMATIAS DESTINATA EST. Ubi primum respirare fas est a continuorum tempestate bellorum, quae uel in illis prouinciis uel in istis temporum qualitas incessanter exercuit, cunctos per Dardaniam domini sacerdotes fraternae sollicitudine caritatis duximus adloquendos:
primum, quia regimen apostolicae sedis indepti strepitu publico, sicut dictum est, retardante commissae nobis sacrae dispensationis officium propriis, ut mos erat, litteris nequiuimus indicare, quo uestra fraternitas de communionis domini nobiscum munere gratuletur; deinde ut, post tantas acerbitates incommoditatesque mundanas qualiter inuicem ualeremus. mutuus sermo depromeret; postremo, si qua de ecclesiasticis referenda sunt causis, quae propter insidias perpetui hostis pastorali sunt iugiter circumspiciendae uigilantia, significationibus panderemus alternis.