Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

tantis igitur malis atque periculis pro sacerdotii qualitate et catholicae praedicationis intuitu ut qua potest ratione sapienter obsistas, maximis undique rebus astringeris nec dilectioni tuae fas est id segnius operari, quod ad animae tuae causam honoris aestimationisque respectu non dubitas pertinere. oportunitatibus ergo repertis clementissimi principis uoluntatem eius incessabiliter pro fide [*](1 satisfacionem V: sanctionem RI. satisfactiones B 2 ca (pro ac) B in fastig. Bl 3 quae post VBl: qui B puenda B 4 consequentur B animeae B õ n //// (eras. o) V sumi V 6 remaneantis B 7 sincere BB1 8 huiusmodi VBB1: hunc Car. 9 detraimus V perniciest B irragamus B 10 calcedonensy ut uid. B uiolanter auditum B 11 seba V populatione Bar. ecclesia BBl 12 olim a om. B 13 catholica ras. ex catholica V diui V, sus a manu 2 ut uid. superscripto potifex V 14 euidenter ex audenter corr. V eos sedtam B 16 fida B: feda VBI, foeda Car. 17 hereticorum VB: haereticarum edd. cresit V funest B dominatio BBl: damnatio si recte contuli V 18 succedit ex succendit corr. V 20 potes u* 21 signius B 22 ad om. B 23 respectum B reppertis VB 24 clemetissimi V eius VB: om. Car. )

154
catholica supplicando et ab his sedulo reuocare, quae nociua sunt dogmati Christiano, et secundum haec, quae mandamus, informare crebro inque eam partem, quae amica sit ueritati.

potius instare non desinas. haec, ut sanctum Timotheum uenerandus apostolus Paulus instituit, oportune importune, insinuando obsecrando exponendoque nullatenus allegare cessabis ac nobis subinde, quae gerantur quaeue gerenda sint, ueraciter indicare, ut creditorum tibimet dispensatione dominica talentorum in hoc multiplicationem fidelis seruus ostendas, si non tantum in ecclesia, cui praesides, sed ubicumque potueris pro unitate catholica et pro paternis definitionibus suadere non renuas. Dat. Id. Iul. Seuerino u. c. consule.