Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ilico retraxi pedem et meam reuocaui super eius confirmatione sententiam, ne quid contra tantum ac tale testimonium praepropere fecisse iudicarer. sed illud me non mediocriter fecit adtonitum, quod isdem litteris suis Petrum, qui haereticorum socius dudum exstitisse probetur et princeps, quod conscientiam dilectionis tuae meminimus non latere instructionesque ipsas, quibus fuerit confutatus, nosse confidimus quemque etiam dubium non sit adhuc extra communionem durare catholicam saepeque nos de eodem ex illa urbe pellendo scripsisse sit certum, ad praefatae ecclesiae regimen existimet prouehendum eumque promittat rectae fidei definitionibus conuenire, a cuius utique, sicut superius dixi, consortio tam degit extraneus, quam ab eius communione discretus est.

ad quam si nunc redire [*](2 strepitum B catholicum VB, corr. pJ 3 antistis B adsen- ) [*](t ce sum B 4 sQmeret V 5 tranquilisimi V 7 di/////Mretur V sacerdotium perhibet et B 8 mieam uel imeam B 9 confirmationem B nec B 10 praepopere B iudicaret B 11 uerba illud me usque ad p. 153, 18 captiuitas adtulit Gelasius papa in tractatu, cuius partem ipsam quoque codice B (fol. 62b) traditam ex hoc libro haud ita accurate edidit Sirnzond, Append. Cod. Theodos. p. 170. cuius tractatus per me denuo collati, ubi ut adferantur interesse uidetur, uarias lectiones significabo littera B1 facit Bl 12 dudum JB1; dtldtl V, ductum B extisse B 13 probetur VB1: perhibetur B princeps B 14 meminibus B 16 exstra V catholicum sepe quę B 17 pellendos scripsise V sit VB: est B1 18 probendum meum quae B 19 recta B 20 conseratio B 21 communionem V dicretus B si nunc V: si non B, signum Bl respondet B: respondit VBl, contendit o1 )

153
respondet, nisi per satisfactionem Christianis regulis competentem non potest introire ac perinde non ad fastigium sacerdotalis dignitatis accedere, sed medellae, quae post paenitudinem praebenda est, consequenter aptari, animae suae cupiens reconciliatus auxilium. non gradum summi honoris affectans, qui diu conuincitur fuisse peruersus, ne per speciem remeantis non remedium sincerae saluationis inquirat sed facultatem propagandae prauitatis inueniat: quo facto non huiusmodi magis ab errore detrahimus quam perniciem fidelibus inrogamus eoque modo Calchedonensis synodi statuta uiolantes aditum saeua copulatione grassandi in ecclesiam lupis rapacibus aperimus.

denique ab isdem ipsis, cum quibus olim a catholica participatione diuisus est, pontifex dicitur postulari, ut satis euidenter appareat non eos rectam fidem uelle sed in praesule proprio nefandi dogmatis quaerere potestatem neque inter ipsos et ueraciter sentientes pax inde possit fida generari, unde haereticorum mentium crescit funesta dominatio et catholicorum succedit miseranda captiuitas.

tantis igitur malis atque periculis pro sacerdotii qualitate et catholicae praedicationis intuitu ut qua potest ratione sapienter obsistas, maximis undique rebus astringeris nec dilectioni tuae fas est id segnius operari, quod ad animae tuae causam honoris aestimationisque respectu non dubitas pertinere. oportunitatibus ergo repertis clementissimi principis uoluntatem eius incessabiliter pro fide [*](1 satisfacionem V: sanctionem RI. satisfactiones B 2 ca (pro ac) B in fastig. Bl 3 quae post VBl: qui B puenda B 4 consequentur B animeae B õ n //// (eras. o) V sumi V 6 remaneantis B 7 sincere BB1 8 huiusmodi VBB1: hunc Car. 9 detraimus V perniciest B irragamus B 10 calcedonensy ut uid. B uiolanter auditum B 11 seba V populatione Bar. ecclesia BBl 12 olim a om. B 13 catholica ras. ex catholica V diui V, sus a manu 2 ut uid. superscripto potifex V 14 euidenter ex audenter corr. V eos sedtam B 16 fida B: feda VBI, foeda Car. 17 hereticorum VB: haereticarum edd. cresit V funest B dominatio BBl: damnatio si recte contuli V 18 succedit ex succendit corr. V 20 potes u* 21 signius B 22 ad om. B 23 respectum B reppertis VB 24 clemetissimi V eius VB: om. Car. )

154
catholica supplicando et ab his sedulo reuocare, quae nociua sunt dogmati Christiano, et secundum haec, quae mandamus, informare crebro inque eam partem, quae amica sit ueritati.

potius instare non desinas. haec, ut sanctum Timotheum uenerandus apostolus Paulus instituit, oportune importune, insinuando obsecrando exponendoque nullatenus allegare cessabis ac nobis subinde, quae gerantur quaeue gerenda sint, ueraciter indicare, ut creditorum tibimet dispensatione dominica talentorum in hoc multiplicationem fidelis seruus ostendas, si non tantum in ecclesia, cui praesides, sed ubicumque potueris pro unitate catholica et pro paternis definitionibus suadere non renuas. Dat. Id. Iul. Seuerino u. c. consule.

(69.) SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO.

Antiocheni exordium sacerdotis qua ratione fuerit serius indicatum, quamuis minime nos latere potuerit, tamen et ipse uel synodus ipsius indicauit. quod sicut non optauimus fieri, ita faciles excusationi, quam necessitas fecit, extitimus, quia quod uoluntarium non est, uocari non potest in reatum. et ideo per fratrem et coepiscopum nostrum Anastasium, qui ex praedicta regione directus est, litteris quoque tuae dilectionis acceptis alterni uicissitudinem sermonis tuae reddimus [*]( 5 Tim. II 4, 2 ) [*]( 1 suplicando V notiua V 3 eam 0: mea V, tam B 4 haec VB: et 0 5 oportune om. B 6 obsecrando insinuando trsp. V expotendo quae B 7 ac B: a V generantur V sunt B 8 creditoru ex creditaru corr. V met om. B dnica ex dnaca corr. V: domica B 9 hac VB, correxi multiplicationem B: multiplica; ionellll (uas. m) V T 10 praesedesiilt B poteris B 12 rennuas B data B id iulias B, IDVV ivh V seberino V ) [*]( 69. Dat. simul cum ep. 68 a. 482 die 15 Iul. B = Berolin. lat. 79. Edd. Car. 12 322; Bar. ad a. 482, 2; Collect. Concil.; BTÃ I 223; Thiel 206. 14 Symplicius Acatio Constantinopolitano B 15 ante fuerit eras. fuerat V 16 et V: uel B 18 cxstitimcs V 15) non est 0111. B 22 alternis B reddimus B: reddidimus V )

155
caritati: necessario fratris et coepiscopi nostri Calendionis sacerdotium gremio apostolicae sedis amplexi in consortium nostrum per gratiam Christi dei nostri tantae urbis antistitem collegii unione numeramus.