Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nuper ab Aegyptia synodo, quae et numero plurima et fidei catholicae esset communione subfulta, atque ah ipso omni propemodum clero Alexandrinae sedis ad nos ex more relatio missa patefecit sanctae memoriae fratrem quondam et coepiscopum nostrum obisse Timotheum inque eius uice consona fidelium uoluntate Iohannem, cui ad sacerdotium constare crederentur omnia, subrogatum. omnino nino < nihil > restare [*]( 88. Dat. simul cum ep. 69 a. 482 die 15 Iul. B = Berolin. lat. 79. Edd. Car. 12 324; Bar. ad a. 48.2, 13; Collect. Concil; BTA I 224; Thiel 208. 2 Symplicius Acatio pro Uranium B 3 dilectionis ex dilectioncs corr. V 4 iacere B: lacerare V dum B impro B e 5 instita V, instinctum B me V: ne B 6 fldelis atque solestes B 7 destinarer B uigilantia B 8 quae acatholice B 9 instuendos V 10 cernes B 11 repensanda p2: repensando VB cognosce uel cog- V noscis p2: cognosci VB 12 delecatnni R sensos V tuus B 14 inuigilia V (corr. o2), inuigilat B nec B ne/lllclegentiam (eras. g) B ▼ 15 domine B dispendiom V 16 aegicia V: egyptiaca B 17 esse VB, corr. Careat p2 omni ex omne corr. Y propemodo B 18 at B relationissa B 20 in qua B consulaB 21 sacerdociom V costare B 22 nihil inseruit p2: om. VB, <ut nihil> omnino Car., <et nihil> omnino Bar. restaure uidebantur B )

152
uidebatur, nisi ut deo nostro gratias agentibus nobis atque gaudentibus, ut sine strepitu quod catholicus in defuncti ministerium successisset antistes, apostolicae quoque moderationis adsensu uotiuam sumeret firmitatem, cum ecce secundum consuetudinem mihi talia disponenti tranquillissimi principis scripta sunt reddita, quibus memoratum tamquam periurii reum, quod fraternitati quoque tuae non esse diceretur incognitum, sacerdotio perhiberet indignum.

ilico retraxi pedem et meam reuocaui super eius confirmatione sententiam, ne quid contra tantum ac tale testimonium praepropere fecisse iudicarer. sed illud me non mediocriter fecit adtonitum, quod isdem litteris suis Petrum, qui haereticorum socius dudum exstitisse probetur et princeps, quod conscientiam dilectionis tuae meminimus non latere instructionesque ipsas, quibus fuerit confutatus, nosse confidimus quemque etiam dubium non sit adhuc extra communionem durare catholicam saepeque nos de eodem ex illa urbe pellendo scripsisse sit certum, ad praefatae ecclesiae regimen existimet prouehendum eumque promittat rectae fidei definitionibus conuenire, a cuius utique, sicut superius dixi, consortio tam degit extraneus, quam ab eius communione discretus est.