Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Proxime quidem dilectioni tuae petentibus his, qui ad nos a fratre et coepiscopo nostro Timotheo Alexandrinae ecclesiae antistite directi fuerant, commune gaudium litteris indicaui et de fructu piissimi operis, quod catholicus memoratae ecclesiae sacerdos est restitutus, pariter nos gaudere memoraui. quod nunc quoque significare properauimus, ut agnosceres gaudia silentium non amare.

unde semper exultans in domino et orationum communium cupiens uota sociari hortor, frater carissime, ut rebus per clementissimum et Christianissimum principem deo auctore compositis diligentiae sollicitudo non desit sed Petrus ab indebito sibi honore deiectus in Alexandrina regione non sinatur habitare sed procul extra terminos patriae, sicut etiam nos poposcimus, frequenti eum postules suggestione relegari, ne quos imperitorum prauitatis suae persuasione seducat et a catholicae tramite ueritatis auertat.

quidquid autem de religiosissimo impetrabis imperio, cura tuae dilectionis ad meam notitiam faciat peruenire et nos actuum ad custodiam euangelicae doctrinae pertinentium det esse consortes. Dat. XII. Kal. Nouembr. Illo u. c. cons. Per quos supra. [*](65. Dat. simul cum ep. 64 a. 478 mensis Octobr. die fere 22. B = Berol lat. 79. Edd. Car. P 320; Collect. Concil.; BT A I 220. J Thiel 200; commemorat Bar. ad a. 478, 16. 2 SYnrLicius acatio cox- STANTLvorouTAXo B ACATIO V et sic saepius per litteram t, quod non iam monebo constantinolitano V 3 his om. B 5 antiste B com- ; munem gaudio B inducaui B 6 destructu B memorat B ecclesiae initio uersus abscisso iam deest in B 7 est V: et B 8 agnosceris B 9 in domino om. V 10 ortor B 12 auctorem B 13 inde uito V alaexandrinam regionem B 14 sinatur B a ut uid. ex e corr.: desinatur Y extra terminos V: absque terminus B 15 frenti V postulis B 16 im- peditorum V lTtramitsi? 18 aut B imperaueris B 20 det F: data B 21 XII scripsi: XI B, let (cr. ep. 64 sub finem) XVI V nouemtr illu uc coxs B: NOB illvc vo coxss V; Illo corr. Car. 22 per quos supra om. V )

147