Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Proxime quidem dilectioni tuae petentibus his, qui ad nos a fratre et coepiscopo nostro Timotheo Alexandrinae ecclesiae antistite directi fuerant, commune gaudium litteris indicaui et de fructu piissimi operis, quod catholicus memoratae ecclesiae sacerdos est restitutus, pariter nos gaudere memoraui. quod nunc quoque significare properauimus, ut agnosceres gaudia silentium non amare.

unde semper exultans in domino et orationum communium cupiens uota sociari hortor, frater carissime, ut rebus per clementissimum et Christianissimum principem deo auctore compositis diligentiae sollicitudo non desit sed Petrus ab indebito sibi honore deiectus in Alexandrina regione non sinatur habitare sed procul extra terminos patriae, sicut etiam nos poposcimus, frequenti eum postules suggestione relegari, ne quos imperitorum prauitatis suae persuasione seducat et a catholicae tramite ueritatis auertat.