Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quia igitur haec oportunitate perlatoris fidissimi nos oportuit indicare, immo specialius admonere, hortamur, ut cum internuntius remeare coeperit uel si qua forsitan altera occasio reperitur, quam primum nos facias certiores et curam nostram subleuare deproperes. ut autem perfecto gaudio gauderemus, idem frater et coepiscopus noster Timotheus exemplum libelli satisfactionis eorum, quos a catholicae fidei ueritate Timotheus et Petrus utrique damnati dominationis terrore traduxerant, ueniam postulantum ad nos pariter destinauit sacerdotali pietate lapsis subuenire desiderans: quod diuinae miserationis intuitu, quae neminem uult perire, refutabile non putamus. Dat. VIII. Id. Octobr. Illo u. c. cons.

(64.)

SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. Proxime quidem cum ad urbem frater et coepiscopus mediocritatis meae Timotheus [*]( 1 domorum sui quem (corr. 0) similium V, domor[intermediis hodie attwJ«s]iTiilium B confouetur Caf\'.: confoueatur 1\', confortetur B 2 episcop[atu hodie auulsum est] B 3 sq. ab ecclesiastica pace specialiter B 5 aliquam V 7 immo B: om. V, et Car. ut cum B: uacum V 8 reneare ceperit B altera V: aliqua B, alia Hartel 9 repperitur V 11 timotheis B 12 fatisfactionis V fidei V: dei B 13 utrique 0: utique R, uterque V dominationis VB: damnationis edd. transduxerant B 14 postulantes V sacerdotali pietate om. B 15 diuina V 16 putamus BXPMCIT reliquis omissis V: potamus B 17 VIII scripsi (cf. ep. 62); XI B illu uc cous B deinde hic addens: per petrum us comitem placidiae notilis fieming (cf. ep. 61 tit.) ) [*](64. Dat. siviul cum ep. 65 a. 478 mensis Octobr. die fere 21. B = Berol. lat. 79. Edd. Car. 12 320; Collect. Concil.; BTA 1220; Thiel 199; commemorat Bar. ad a. 478, 11. 19 Symplicius xVB episcopus om. B AUGUTO Y 20 coeplu V )

145
Alexandrinae urbis antistes nouato more misisset, uictoriam uestrae fidei in eius restitutione cognoui; pietate enim uestra fulta diuinitatis auxilio et imperii tranquillitas et catholicae religionis splendore suo scandalorum nube discussa reuertit integritas. de quo me gratias post deum clementiae uestrae egisse reminiscor et nunc quoque cultum uestro regno debitum silere non potui, ne quodam modo uiderer ingratus, si uobis qualibet oportunitate uel imperii uel ecclesiarum laudare desisterem tot triumphos.

exhibens ergo debitae uenerationis officium precor, ut studiosius circa uniuersos rectae fidei sacerdotes et maxime circa Alexandrinum episcopum, cuius certaminis et testes fuistis et iudices, protectionis impendatis auxilium et decernatis piissimis constitutis Petrum sedis ipsius peruasorem, cui nec in diaconatu suus potuit ordo constare, longius a tam praeclara ciuitate relegari, ne infirmioris fidei aliquos forte seducat et in eadem ecclesia, quod absit, quae sopistis scandala rursus exagitet. probastis in hoc opere illum nobis dexterae suae dedisse praesidium, qui ad totius orbis gaudium et in ecclesiae uniuersalis exultationem in uestra clementia Romanum seruat imperium. Dat. XII. Kal. Nouembr. Illo u. c. cons. Per legatos Graecorum. [*]( 1 antites B nouatum oreniisisseret B 2 pietas B 3 sulta B imperiit B 4 relionis B splendore suo scripsi: splendore sutl V, splendor sui B, <in> splendorem suum Hartel set candalorum B nuue V dicassa B recepit Car. 5 me V: ne B 6 uestrum regnum B 7 selere B quodam ex quondam corr. V, quodam modum B 9 totriumphos B debitellll B 10 recte R 12 certamini B 14 nec diaconatus sui B 15 infirmiores YB, corr. ps 16 ecclesiam B 17 opistis B hoc opere B: corpore V 18 nobis dexterem B urbis B 19 exultatione B 20 XII B: id (corruptum ex id = sub die? cf. adnot. ep. 65 sub fin.) X V, XVI Thiel; certe in epp. 64 et 65 idem diei numerus restituendus est d nouembr. illu. uc conf B: kLb (= Kalendarum) novembr xllvc VB css Y; Illo restitmt Car. 21 per legatos grecorum B: om. V ) [*]( XXXV. ) [*]( 10 )

146

(65.) SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO.

Proxime quidem dilectioni tuae petentibus his, qui ad nos a fratre et coepiscopo nostro Timotheo Alexandrinae ecclesiae antistite directi fuerant, commune gaudium litteris indicaui et de fructu piissimi operis, quod catholicus memoratae ecclesiae sacerdos est restitutus, pariter nos gaudere memoraui. quod nunc quoque significare properauimus, ut agnosceres gaudia silentium non amare.

unde semper exultans in domino et orationum communium cupiens uota sociari hortor, frater carissime, ut rebus per clementissimum et Christianissimum principem deo auctore compositis diligentiae sollicitudo non desit sed Petrus ab indebito sibi honore deiectus in Alexandrina regione non sinatur habitare sed procul extra terminos patriae, sicut etiam nos poposcimus, frequenti eum postules suggestione relegari, ne quos imperitorum prauitatis suae persuasione seducat et a catholicae tramite ueritatis auertat.

quidquid autem de religiosissimo impetrabis imperio, cura tuae dilectionis ad meam notitiam faciat peruenire et nos actuum ad custodiam euangelicae doctrinae pertinentium det esse consortes. Dat. XII. Kal. Nouembr. Illo u. c. cons. Per quos supra. [*](65. Dat. simul cum ep. 64 a. 478 mensis Octobr. die fere 22. B = Berol lat. 79. Edd. Car. P 320; Collect. Concil.; BT A I 220. J Thiel 200; commemorat Bar. ad a. 478, 16. 2 SYnrLicius acatio cox- STANTLvorouTAXo B ACATIO V et sic saepius per litteram t, quod non iam monebo constantinolitano V 3 his om. B 5 antiste B com- ; munem gaudio B inducaui B 6 destructu B memorat B ecclesiae initio uersus abscisso iam deest in B 7 est V: et B 8 agnosceris B 9 in domino om. V 10 ortor B 12 auctorem B 13 inde uito V alaexandrinam regionem B 14 sinatur B a ut uid. ex e corr.: desinatur Y extra terminos V: absque terminus B 15 frenti V postulis B 16 im- peditorum V lTtramitsi? 18 aut B imperaueris B 20 det F: data B 21 XII scripsi: XI B, let (cr. ep. 64 sub finem) XVI V nouemtr illu uc coxs B: NOB illvc vo coxss V; Illo corr. Car. 22 per quos supra om. V )

147