Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et quamuis in omni parte regni sui profutura uno cultui prouidentia uestra non desit et curis publicis tranquillitatem ecclesiae praeferatis, precor tamen, ut quod per nos serio postulatur, immo quod ipsi specialius supplicamus, Petrum Alexandrinae ecclesiae peruasorem et ob hoc iure damnatum, quia moliri quaedam latens in Alexandrina, sicut ad nos scriptum est, ciuitate contra haec, quae a uobis sunt statuta, memoratur, ad exteriora transferri piissima praeceptione iubeatis, ne aliquos modicae fidei, quod facere perhibetur, inficiat et ad peruersitatis suae instrumenta traducat. longe sint ab innocentibus perniciosa contagia, ut per uos < intret > intra dominici gregis ouile sinceritas, quam sola tenere potest imperialis auctoritas. Dat. VIII. Id. Octobr. Illo u. c. cons. [*](1 iubante B innocentum B fecitistiB B 2 religiosore V 3 gloria V serbare V: reseruare B 4 condere B: concedere V faboris VB 5 ypiane B uestra ex uestre corr. V 6 sedutilitatis cxibitum B 7 deuino culem B de/////sit (eras. sit) et B: desistet V 9 postulat V ipsis peculius B 10 suplicamus V 11 boc om. B alexandrinam B 12 ciuitatem B 13 sunt om. B memoratur ex memoratae ut uid. corr. V piissa B 14 modicae V: moditiores B quod B: quos V 15 instrumenta V: abstrusa B 17 intret addidi ouile sinceritas V, souile [intermediis abscissts] eritas B <sit sinceritas Car. 18 auctoritas BXPMCIT V nec die adscripta nec consule Dat. hodie in B abscissum est Octobr. scripsi: mar B, at haec epistula eodem die quo ep. 61 scripta esse nequit, immo ad eundem atque ep. 63 diem referenda est 19 Illo u. c. cons. scripsi: lilf cfl constatin B addens deinde hic nomen portitoris per petrum u. s. comitem )

142

(63.)

SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO. PER QVEM SUPRA. Quantos et quam uberes fructus constantia fidei et deuotarum circa religionem catholicam mentium semper habeat fortitudo, labor tuae dilectionis et eorum, qui pariter repente diabolo iamdudum turbabantur, ostendit. nam cum Christi inimicus et regni Christianam semper aulam mox casurus inuaderet atque impia persecutione fideles domini plebemque concuteret, oratione atque uigiliis sacrilega temptamenta superauit et se uictoria caelestis eo usque porrexit, ut regressu religiosissimi principis ecclesiae quoque Alexandrinae catholicus redderetur antistes. de quo mox cum exultatione diuinae gratiae gaudia nostra contulimus et mutuis nos litteris fecimus gratulari.

et licet laetitiae ipsius numquam sui defuerit plenitudo, tamen frater et coepiscopus noster Timotheus persecutione probabilior factus pristini non immemor instituti per fratrem et coepiscopum nostrum Esaiam et filios nostros Nilum presbyterum et Martyrium diaconum Alexandrinae ecclesiae sollemnia scripta direxit, quibus et illud, quod ante perterritus de Dioscori nomine fecerat, se destruxisse memorauit et remissionem ipsius erroris expetiit nosque de quiete fecit ecclesiae gratulari, expertus erga se, quantum nobiscum tua caritas uidet, quod in eo tunc reprehendimus, non inultum et reconciliatum sibi nunc diuinae miserationis affectum, frater karissime.