Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Calcedouensis synodi constituta uel ea, quae beatae memoriae prodecessor meus Leo apostolica eruditione perdocuit, intemerata uigere iubeatis, quia nec ullo modo retractari potest, quod illorum definitione sopitum est, nec ullatenus recipi totius catholicae ueritatis uno undique ore damnatus. ipsa ęst quippe, sicut experti estis, catholica fides, quae potentes de sede laesa deposuit et exaltandos humiles custodita seruauit. quare satis agendum est pietati tuae, ut qui huius tibi auctor est doni, sit ipse propagator. Dat. VII. Iduum Octobrium post consulatum Basilisci et Armati.

(61.) SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO.

Quam sit efficax supplicantium domino perseuerantia sacerdotum et quam iocundo gratuletur effectu studium, quod defensioni fidei sinceris mentibus exhibetur, litteris tuae dilectionis agnoscitur, quando post tanta certamina, quibus dei misericordia in causa propriae religionis famulos et ministros suae [*]( 12 Luc. 1, 52 ) [*]( 2 patimini T 3 eorum T: om. V in uestrum imperium Coust. 4 sed T: sed et V 5 tot om. T tantoque T principibus T: pontificibus V 6 Calcedonensis usque ad 10 sopitum est adfert Vigilius in constit. de tribus capp. (ep. 83 § 29G) 7 ante beate erpunxit ad T praedecessor T 10 catholicae ueritatis T: om. V 1> Data pc Basilisci Aug. VIII Idus Aprelis T, quae temporis nota uidetur uerior esse POS CONSL V ) [*]( 61. Dat. a. 478 die 8 Mart. B = cod. Berol. lat. 79. Edd. Car. I2 31G; Bar. ad a. 478, 8; Collect. Concil.; BTA I216; Thiel 195. 18 Sytnplicius Acacio Constantinopolitano B 19 aefficax B 20 iocundum laetatus aflectu B defensionis B 21 dilectationis B 23 famosos B )

139
constituens potestatis probatissimos sibi fecit esse uictores. siquidem Alexandrina ecclesia diuino tandem iudicio liberata in consortium communium nos aduocans gaudiorum eum, qui ab haeretico fugatus fuerat, ad eius sedem redisse testaris.

unde animis exultantibus ad uniuersalis ecclesiae quietem Christo deo nostro pro salute primum fidelissimi principis supplicamus, cui pro deuotione, qua cunctos anteuenit sacerdotes, pietas haec diuina concedit, quae nos liberos pro populis Christianis apud omnipotentiam caelestem praestat interpretes.

sicut ergo in reditu fratris et coepiscopi nostri Timothei gratulamur, ita eum commonente dilectione tua cupimus inreprehensibilem reperiri, quia meministi hoc eum iamdudum fidelis praesulis non habuisse constantiam, quando ei, ut damnati Dioscori nomen inter altaria recitaretur, extortum est. Dat. VIII. Id. Mart. Illo u. c. consule.

(62.)

SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. PER PETRUM UIRUM SPECTABILEM COMITEM PLACIDIAE NOBILISSIMAE FEMINAE. Olim diuinorum exultatione munerum triumphalis in domino regni uestri gloria dilatata cum uniuersalis ecclesiae gaudio mediocritatis meae litteras optulisse memini nec inter uniuersos catholicae fidei sacerdotes opera dei nostri uel solus potui [*]( 1 constituens V: om. B, fort. constituit probatissimus sibi facit esse rectores B 3 cOmmunium B aduocas B 6 Christum B salute V 7-pro om. B anteuenit V: anticipat B 8 diuinas B nos om. B 12 inreprehensibiliter V repperiri VB quia V: qui B eum in iamdudum B 14 dioscoli B _reticaretur ertormentum B 15 octabo idus martias B: III ITF MAR V illu uc constan B, ILLVC CONSVLIBVS V ) [*]( 62. Dat. simul cum ep. 63 a. 478 inter Konas et Idus mensis Octobris. B = Berol. lat. 79. Edd. Car. I- 317; Bar. ad a. 47S, 10; Collect. Concil.; BTA I 217; Thiel 196. 17 Symplicius zenoni augusto B per Petrum .. feminae om. 13, sed cf. ud p. 141,19 etp. 144,17 18 nouilissime V 19 triumphalis V: triumpharis B 20 dilatata Coust.: dilatata est B, dilatatur V gaudio B mediocritati V 21 mee (?) elitterif B memnini B )

140
tacere uel primus, quia secundum beatum Paulum apostolum ecclesiarum omnium curam sustinens mihi summam gaudii de reddita per clementiam uestram earum quiete specialiter uindicaui, quod uos diuinitatis auxilio deiectis religionis et regni hostibus meruimus habere uictores et in uno eodemque prouentu Christo in uobis ubique uincente et cultus uerae fidei et status est reparatus imperii, quod utrumque ideo fuerat diabolo se ad tempus interserente turbatum, ut alterutrius aduersariis dissipatis praeconia fierent maiora uincentis.

unde tam praeclarae fructum uictoriae indeptus cum laetitia uniuersalis ecclesiae nunc quoque, quod sine cessatione facio, tacere non possum gratias sine dubio perennes, quod antiquae ueraeque fidei in fratre et coepiscopo meo Timotheo Alexandrinam ecclesiam reddidistis, cuius ad me nuper litterae commeantes expulsa profanitate Eutychis atque Dioscori damnatorum ad regendos orthodoxos beati apostoli et euangelistae Marci sedem, quod ante compertum est, se recepisse memorauit incitans nos uolentes, ut haec ipsa pietatis uestrae sensibus referremus.