Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ego quidem litteris, quas uestra clementia destinauit, pignus inmensum uenerandae religiositatis accipiens et ingenti gratulatione respiro et omnino non ambigo mentem uestram in rebus diuinis gesturam longe potiora quam cupio; sed mei memor officii in hanc partem clementiam tuam ideo prolixiore hortor alloquio, quia imperii tui pariter et salutis adfectu illis te causis inhaerere semper exopto, quibus solis et praesentis regni stabilitas custoditur et aeterni gloria comparatur.

unde ante omnia precor, ut Alexandrinam ecclesiam non minus a funesto quam ab haeretico peruasore clementiae uestrae dispositionibus liberatam catholico ac legitimo restitui censeatis antistiti eisque etiam, quos temeritate diabolica diuersis ecclesiis ordinasse perhibetur, eiectis rectae fidei subrogari constituatis episcopos et, sicut rem publicam uestram a tyrannica dominatione purgastis, [*]( 1 supliciter V 4 memorię V: metl T 5 conspicua V in T: om. V 8 legittimum V 9 prestiterit V 11 memorię V: meU T, quod in men corr. man. 2 15 reputata T a V: om. T deo om. T 22 aeffectu T 26 peruassore V 27 legittimo V 29 reiectis ?\' et T: ut V )

138
ita ubique ecclesiam dei ab haereticorum latrociniis atque contagiis exuatis nec id potius praeualere patiamini, quod eorum iniquitas temporum, quos non solum uestro imperio sed in deum quoque rebellis spiritus concitauit, quam quod tot tantique pontifices et cum egregiis orthodoxisque principibus uniuersalis ecclesiae decreuit adsensus.

Calcedouensis synodi constituta uel ea, quae beatae memoriae prodecessor meus Leo apostolica eruditione perdocuit, intemerata uigere iubeatis, quia nec ullo modo retractari potest, quod illorum definitione sopitum est, nec ullatenus recipi totius catholicae ueritatis uno undique ore damnatus. ipsa ęst quippe, sicut experti estis, catholica fides, quae potentes de sede laesa deposuit et exaltandos humiles custodita seruauit. quare satis agendum est pietati tuae, ut qui huius tibi auctor est doni, sit ipse propagator. Dat. VII. Iduum Octobrium post consulatum Basilisci et Armati.