Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

SIMPLICIUS EPISCOPUS PRESBVTERIS ET ARCHIMANDRITIS APUD CONSTANTINOPOLIM CONSTITUTIS. Per filium nostrum laudabilem uirum Epiphanium litteris uestrae dilectionis serius, quam uoluistis. acceptis magno sumus dolore permoti, quod illic intra ecclesiam dei scandalorum recidiua nascuntur incendia, ubi totiens auctoritate apostolicae sedis et sententia synodi uniuersalis extincta sunt.

cui namque m toto orbe terrarum cum peruersitate dogmatum nefandorum Nestorii Eutychis Dioscorique damnatio, cui Timothei rursus Alexandrinae ecclesiae peruasoris non est nota deiectio? testis est anterius Ephesenum, testis est recens Calchedonense concilium, quod quisquis desiderat retractari, in numero fidelium se pronuntiat non haberi, cum praedictorum talis impietas auctoribus etiam principibus Christianis non solum ab ecclesiae corpore uerum a coetu hominum exiliis segregata diuersis unitae sententiae damnatione percussa est.

de quorum nihil est nunc errore dicendum, quia post traditionem tantorum domini sacerdotum, qui longe ante nos in uniuersa mundi parte has quoque [*]( 1 cf. Prou. 21, 1 ) [*]( 2 esse om. B principum V 3 DAT QV td IAÑ CONSVl. V: Data II kl febr eoiis qui de oriente fuerit nuntiatus B, quo quidem die haec epistula nullo modo data esse potest; quarto restitui ex ep. 56 (cf. etiam ep. 59) et addidi supra scripto ) [*](59. Dat. simul cum epp, 56 et 58 a. 476 die 10 Ian. B = Berolin. lat. 79. Edd. Car. 12 314; Collect. Concil.; BTA I 211; Thiel 183: nil nisi partem mediam adfert Bar. ad a. 476, 22. 5 episcopus om. B ARCHSIANDRITIS B 7 epyphaniutn V 8 acceptis Ix: accepimus et B 9 ecclesia B nascantur B 11 nanque V 12 dommatum V eutychis scripsi: eutyclies V, et eutiches B, Eutyelietis uulgo 14 dilectio B 17 talis om. B 19 segrata aduersis (corr. ex adnersit) unte B 20 perculsa B nunc om. B 21 tanturam B: entorum V )

134
haereses reuicp-runt, beatae recordationis prodecessor noster Leo multiplici sermone doctrinae, quid catholicae ueritatis sequatur integritas, quid detestetur, asseruit. hac eruditione fundata non contentione opus est, ut adhuc tamquam de dubiis iudicetur, sed, sicut dilectionem uestram gaudemus facere, firmis contra deiectos state uestigiis nec uos aduersarius terreat aut tardam putetis desuper uenire uictoriam. cadere didicit, qui resultat.

breuiter haec ad consultationem immo etiam ad consolationem uestrae scripsimus caritati, uolentes aliquos, quemadmodum cupitis, pro causae necessitate dirigere, nisi ad omnem plenitudinem non iam defendendae, quae solide fundata est, fidei sed repellendis haereticis atque damnatis illa sufficerent, quae etiam ad sanctae memoriae Flauianum atque ad sanctam Calcedonensem synodum uel ad augustae recordationis Marcianum ac Leonem beatae memoriae antecessorem meum scripsisse retinetis atque totius Orientis episcopi rescriptis ad principem tunc Leonem propriis intimarunt. unde insolubile esse non dubium est, uel quod ante decreuerunt in unum conuenientes tot domini sacerdotes uel quod singuli per suas ecclesias constituti eadem nihilominus sentientes diuersis quidem uocibus sed una mente dixerunt damnantes errorum execrabilium auctores pariter et sequaces.

quapropter inter tot formas, quae recta sunt, praedicandi non assertione noua sed constantia nitendum est iam probata. quae quid domino uos iuuante profecerit, laboris uestri deo placitus fructus ostendit, quando eius domum uobis obsistentibus latroni introire non licuit, qui [*](2 multiplici ex multiplice corr. V; fort. multiplicis ueritate B 3 integr. et quid B detestet ut V hanc V 4 adductam quam V duuiis V 8 consultatinnem V: consolationem B post consultationem del. uestre V ad om. V consultationem B 9 quemammodum B 10 ad 0111 plen. B 11 solide fundata B: soli defuncta Y, solide iacta o2 12 reppellendis V 13 ad V: a B ad om. B 14 ad om. B 16 autque B 18 uel quod B: quod uel V creuerunt B 21 errorem B 22 inter tot V: into B 23 quae recta B: quam erecta 1x, v quae erectae Car. 24 iam nitenda est trsp. B comprobata B quae ex est corr. V iubante B 26 donum B qui r: quia B )

135
nonnullis occurrentibus sibi latentes adhuc forsitan sui similes publicauit.

non enim iunguntur bona pessimis, recta peruersis. nec possunt salutaria coire cum noxiis, quia luci communio nulla cum tenebris nec infideli portio cum fideli. unde necessario damnatorum comitabuntur exitum, qui talium delegere consortium, nisi forte resipiscentibus animis et maxime, qui nuper decepti sunt, uidentes in quae abrupta sint ducti, ad splendorem uerae fidei discussa conferant se nube mendacii. quod apostolicae sedis pietate ut prouenire possit optamus, quia uitam in domini uoluntate cognoscimus.

ad Christianissimum quoque principem uel ad fratrem et coepiscopum meum Acacium competentia simul scripta direximus, cuius in tanta re accusandum silentium non putamus, quia scientes fidem probatissimi sacerdotis certum tenemus suum non esse, quod tacuit. ut autem plenius dilectio uestra cognoscat nostrarum, quas ad Christianissimum principem misimus, seriem litterarum, exemplaria internuntio, quem misistis, redeunte direximus. Dat. IIII. Id. Ian. consule supra scripto.