Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quem conuentus nouos pro se didicimus comminari, resolui aestimantem, quod de se uniuersalis decreuit auctoritas. unde quia sanctae memoriae praecessorum nostrorum extante doctrina, contra quam nefas est disputari, quisquis recte sapere uidetur, nonis assertionibus non indiget edoceri sed plena atque perfecta sunt omnia, quibus potest uel deceptus ab haereticis erudiri uel in uinea domini plantandus institui, implorata fide clementissimi principis uocem faciendae synodi fac respui nec sit apud aures imperii Christianas pigra suggestio, quia salus eius et regni ipsius Christus est fortitudo.

ergo cum praedictis presbyteris ac monachis oportune atque importune pietati eius nostro quoque nomine supplica et legationem hanc pro nobis quoque clementiae ipsius, ne quid subripiatur, insinua. omnium pariter precibus instruatur, ne per occupationes publicas quieti ecclesiasticae aliquas inimicus moliatur insidias, integritati suae Alexandrinam reddi praestet ecclesiam et a beati Marci euan-, [*]( 21 Tim. II 4, 2 ) [*]( 2 fauentibus 02 3 christianaruin V 4 deuotio B 5 adtonita V, atonita B: attenta Car. 6 misericordia V: omnia B causa V 7 timotheum B 8 segregatur V 9 ecclesias B ad om. B limina om. B 11 cum minari V aestimantem scripsi: estimans VB 15 indigete doceri V (corr. o2), indigeae doceri B plana a utque B 16 heticis B 19 imperatoris Car. (imperatoris Christiani Bar.) 20 cum supra linea B 20 sq. preshiteriis as B 21 atque inportunc B: om. V 22 suplica V quoque om. B 23 subrepatur Bar., fart. subripiat, cf. Indicem 25 in/// tegritatis B 26 a om. V ) [*]( 9* )

132
gelistae sede hostem parricidamque propellat et, qualiter catholicae fidei teneatur integritas in penetralibus aulae suae, dignanter inquirat.