Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

suppetunt affatim clementiae tuae, si in palatii sui requiri mandet arcus, cum nostrorum coeuntia definitione maiorum documenta copiosa. neque enim conscientiam uestram latere credendum est, quae per cunctas prouincias Orientis ex ipsa imperii uestri arce diffusa sunt, illa scilicet, quae uel ad augustae memoriae Marciani nihilominus et Leonis uel ad Calchedonensis concilii beatae recordationis prodecessor meus Leo consulta direxit et quibus ita plene atque dilucide sacramentum dominicae incarnationis exposuit, ut non modo catholicus sed nec Christianus quidem ualeat nuncupari, quisquis illic redemptionis suae causas non euidenter agnoscat. certe ut facilius uobis necessaria non desit instructio, earundem exemplaria litterarum ad fratrem et coepiscopum meum Acacium misi uestris sensibus offerenda.

haec igitur pietas tua si recensere dignetur uel quae totius Orientis episcopi de huius praedicationis consensione rescripserint, aspiciet profecto et examinata diligenter et ueraciter promulgata atque ideo pestiferae falsitatis ambagibus nequaquam debere pulsari, quia reuera, quae de scripturarum fonte purissimo sincera perspicuaque manarunt, nullis agitari nebulosae uersutiae poterunt argumentis. perstat enim in successoribus suis haec eadem apostolicae norma doctrinae, cui dominus curam totius ouilis iniunxit, cui se usque in finem saeculi minime defuturum, cui portas inferi numquam praeualituras esse promisit, cuius sententia quae [*]( 23 sq. cf. Ioh. 21, 15 sq., Matth. 28, 20 24 sqq. cf. Matth. 16,18 sq. ) [*](1 sina B 2 mandit B 3 coeontia B ducumenta B 4 constien- tiam B 5 ipsa om. V archę B 6 sunt V: est B 7 uel ad B: aelud V 8 processor V direxerit B 8 et scripsi: a V, om. B 9 plenae adque delucide B 10 nec VB: ne cod. Angelic. 11 quidem om. B 12 suae B non om. B agnoscit B 13 earum de B 14 misi om. B 15 offerenda B 17 et om. V 18 fulsitatis V 19 deberi B 20 perspicua quae V 21 agritare nobulosae B prestat V 22 eadem B: et aadem V 23 obilis VB 24 saeculi V: om. B cui B: cum V inferi V et Vulgata: inferni B )

128
ligarentur in terris, solui testatus est non posse nec caelo.