Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

qui cum etiam a communione catholica tam laudabiliter esset exclusus, per quorundam priuatas domos respersis humano sanguine manibus non diuina sacrificia sed sacrilegia celebrasse memoratur. in quo utique non eius est firmata susceptio sed consciorum diuulgata proditio cum eodem de illa iniquitatis sede, nisi resipiscant, omnimodis casurorum, quam sicut diabolus pater eius altissimo similem se faciens aeternam sibi perfidus construere non desinit ad ruinam.

haec, uenerabilis imperator, cum horreat animus uel a tanto gladiatore fuisse temptata, maximo tamen, fateor, stupore detineor sub uestrae pietatis aspectibus potuisse committi. quis enim deuotam semper deo clementiae uestrae mentem et orthodoxis deditam regulis aut ignoret aut ambigat? quippe qui supernae dispositione prouidentiae, sicut pro utilitate publica augustae memoriae Marciani pariter et Leonis eruditi uirtutibus, sic eorum sitis etiam ad catholicam ueritatem sensibus instituti nec cuiquam omnino sit dubium pietatem tuam illorum fidei esse sequacem, quorum es successor imperii.

quae cum de uestrae tranquillitatis animo certa ab omnibus teneantur et fixa, absit, ut temporibus uestris diuini cultus integritas et antiquitus roborata fidei catholicae putetur interpolanda sinceritas. respicite quaeso ad diuina beneficia et, quae sint uobis conlata, perpendite atque, ut haec prospera ualeant permanere, propitiandum esse censete auctorem muneris, non laedendum. inter quaslibet enim occupationes publicas a religioso principe magnopere procurandum est, quod eius protegit principatum, et praeferenda cunctis rebus est caelestis obseruantiae [*]( 1 anteypf B 2 esset V: esset quam constanter B chorQ da B pribatas V 5 deuulgata V pruditio B 7 casus horum V, corr. Coust.: casuros B 10 orreat B maxitamen B 13 horthodoxis V, ortodoxis B deditam V: dedi uel B 14 ignoraret B superne V: superna B 16 erudita corr. ut uid. in eruditi B man. 1 17 catholicat B stituti B 18 esse fidei trsp. V 19 es B: et V quaecumque uestrae B 21 uestris V: suis B diuinis V ,25 numerus B 27 magno per B 28 postferendum B )

127
titudo, sine qua recte nulla consistunt.

suppetunt affatim clementiae tuae, si in palatii sui requiri mandet arcus, cum nostrorum coeuntia definitione maiorum documenta copiosa. neque enim conscientiam uestram latere credendum est, quae per cunctas prouincias Orientis ex ipsa imperii uestri arce diffusa sunt, illa scilicet, quae uel ad augustae memoriae Marciani nihilominus et Leonis uel ad Calchedonensis concilii beatae recordationis prodecessor meus Leo consulta direxit et quibus ita plene atque dilucide sacramentum dominicae incarnationis exposuit, ut non modo catholicus sed nec Christianus quidem ualeat nuncupari, quisquis illic redemptionis suae causas non euidenter agnoscat. certe ut facilius uobis necessaria non desit instructio, earundem exemplaria litterarum ad fratrem et coepiscopum meum Acacium misi uestris sensibus offerenda.