Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

functus igitur, gloriosissime ac clementissime fili imperator Auguste, munere salutandi, [*]( 1 reuocandidis V 2 a ueritatis 0: alieritatis V ferocius que V 8 <se> sentiant Ballerinii ) [*](56. Dat. simul cum epp. 58 et 59 a. 476 die 10 Ian. Epp. 5(;--59, 61-66, 68-81 extant etiam in codice Berolinensi lat. 79 (— Phillipp. 1776) saec. IX, cuius lectiones subscribam adposita littera B. Ep. 56 edd. Car. 12 310; Bar. ad a. 476, 9; Collect. Concil.; BTA 1208; Thiel, Epp. Roman. pontif. 1179. 12 ZENOXI AOGUSTO Simplicius episcopus V: SYKPLICIUS BASILICO AUUUSTO B Basilisci nomen quamuis rectissime, nescio tamen an sola coniectura restituens, cum haec epistula ut data Zenoni iam anno 553 commemoretur a Vigilio in Constit. de tribus capp. = ep. 8.3 Q 295 13 meum expectat arbitrium quia B 14 ueratione suspitio B pietatis B 15 desterre B 16 sacre cura V: sca puritas tuae B -17 denegotii B 18 et om. B 19 trahet B 20 alfecio B 21 compelliti fultus B 22 ac V: et B )

125
quae in ecclesiis Orientis per haereticorum latrocinia recidiua rursus dicuntur scandala concitari;, nec debeo silere nec possum. nam sicut in meam notitiam feruentium pro fide catholica detulerunt scripta monachorum, comperi Timotheum parricidam, qui Aegyptiae pridem uastator ecclesiae in morem Cain, ut. lectio diuina testatur, eiectus a facie dei, hoc est ab ecclesiae dignitate seclusus, et tamquam per deserta uagus sceleratae conscientiae diu tormenta passurus in exilium proprii erroris abductus est, resumptis pristini furoris incendiis conflasse nihilominus agmina perditorum et Alexandrinae urbis ecclesiam, quam sacerdotali prius sanguine cruentauit, ipsum denuo nunc cruentum depulsione legitimi peruasisse pontificis,

ut cui illa relegationis humilitas inicere debuerit ex his, quae impie gesserat, aculeum paenitendi, nutriendae potius otia praebuisse uideatur atrocioris insaniae. quo procul dubio Cain ipso longe detestabilior adprobatur: ille siquidem a perpetrato semel facinore damnatus abstinuit, hic proficit ad crimina maiora post poenam.