Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde reddita populis Christianis dei pace gaudentes commendamus uobis inuicem uestri operis dignitatem, ut religiose per omnia ordinatus antistes fraterno se iuuari experiatur adsensu et ad abolenda scandala, quae error haereticus exitarat, cooperatione uestra gaudeat adiuuari.

extruso enim, qui imitator diaboli fuit et in ueritate non stetit male utens specie peruasi honoris et nominis, congruit, ut Alexandrina ecclesia eum ueneretur et diligat, quem et probitate morum et integritate catholicae fidei dignum tanto sacerdotio comprobauit. cui mutuae caritatis plenum animi nostri praebemus adfectum cohortantes, fratres karissimi, et fiducialiter exigentes, ut in praedicatione uerbi, in eruditione praecepti illam formam custodiatis caritatis, sine qua nullae possunt prodesse uirtutes.