Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

solliciti ergo in inuicem, sicut apostolus ait, seruare unitatem spiritus in uinculo pacis properate ad fructum uestrae peruenire patientiae. quid enim dignius aut uelle potestis aut agere, quam ut auxiliante dei gratia gloriosissimi principis fide ad profectum solidissimae pacis utamini remota procul ea bestia, quae uineam plantationis dominicae, sicut psalmus propheticus canit, singulari feritate uastabat?

quia ergo in ouili dominico nec furum iam insidiae nec latronum timentur incursus, redeat uniuersitas uestra in concordiam et magisterio spiritus sancti illa in omnibus unitas expetatur, propter quam dicit apostolus: non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. id ipsum dicant et sentiant omnes, nulla sint sensuum disputationumque certamina: quod usque ad catholicos praesules in Alexandrina ecclesia discipuli ueritatis didicerunt atque docuerunt, eadem a cunctis fidelibus confessione promatur, quia uarietatem ueritas, quae est simplex atque una, non recipit.