Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

LEO EPISCOPUS TIMOTHEO EPISCOPO CATHOLICO ALEXANDRINAE ECCLESIAE. Euidenter apparet sub apostolicae splendore sententiae, quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, et diuinae dispensatione pietatis, ubi excipiuntur aduersa, ibi donantur et prospera.

quod Alexandrinae ecclesiae experimenta demonstrant, in qua multos sibi patien<tiae> thesauros humilium molestia et tolerantia congregauit, quia iuxta est dominus his, qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu saluabit, glorificata in omnibus incliti principis fide, per quem dextera domini fecit uirtutem, ne in throno beatorum patrum antichristi diutius sederet opprobrium; cuius impietas nemini magis quam sibi nocuit, quia etsi aliquos ad societatem facinoris impulit, se tamen inexpiabiliter cruentauit.

unde de eo, quod instinctu fidei in fraternitate tua cleri et plebis atque omnium fidelium egit electio, uniuersam mecum ecclesiam domini gaudere rescribo utque hoc benignitas diuinae pietatis multiplicata gratia confirmet, exopto, ita ipsi per omnia tua deuotione famulante, ut etiam eos, qui ueritati aliquatenus. [*]( 10 Rom. 8, 28 15 Psalm. 33, 19 17 Psalm. 117, 16 ) [*]( 1 egvptios V: episcopos Sur. consecratur Y, corr. 02 2 alia V, eorr. p2 deseretur p2, rectius si rhythmum spectas ) [*](53. Dat. simul cum epp. 54 et 55 a. 460 die 18 Aug. De editionibus uide ep. 51. 14 patientiae p2 Sur.: patien V, patientia 02 humilitas 02 Sur. modestia pJ Sur. tollerantia V 18 throno pl: tronum V 21 impulit Sur.: intulit V se o2: sed V inexpabiliter Y, corr. 02 22 instinctQ V, corr. 02 fidei V: dei pJ fraternitatem tuam 02 24 ut..<1 Y 26 famula te V, corr. 02 qui o2: qui in V )

121
restiterunt, reconciliandos deo per ecclesiae preces instanter adquiras et sacramento catholicae fidei, cuius soliditas nullam diuisionem recipit, sollicitus rector adiungas, illum imitatus uerum piumque pastorem, qui animam suam posuit pro ouibus suis et errantem unam ouem non flagellis cohercuit sed ad ouile proprium suis humeris reportauit.

agat ergo dilectio tua, frater karissime, ne uel Nestoriani dogmatis uel Eutychiani erroris ullum in dei populo possit uestigium reperiri, quia nemo potest fundamentum ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus, qui uniuersum mundum non reconciliaret deo patri, nisi per fidei regenerationem omnes in nostrae carnis ueritate susciperet.

cum ergo scribendi opoitunitates, quibus fraternitas tua utatur, exstiterint, sicut necessarie et ex more fecisti, <ut> per filios nostros Danihelem presbyterum et Timotheum diaconum ordinationis tuae ad nos scripta dirigeres, ita omni tempore in hoc officio perseueret et de prouectibus pacis saepe, quantum fieri potest, sollicitudini nostrae mittantur indicia, ut per alterna colloquia sentiamus, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus estnobis. Data XV. Kal. Septbr. Magno et Apollonio consulibus.