Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

LEO EPISCOPUS LEONI AUGUSTO. Si gloriosum pietatis uestrae in fidei defensione propositum tanta prosequi laude cupiamus, quanta rerum ipsarum magnitudo deposcit, inueniemur impares in actione gratiarum, si nostri tantum oris angustiis uniuersalis ecclesiae gaudia celebremus. sed dignius illius remuneratio uestris actibus meritisque seruabitur, in cuius causa et speciali excellitis animo et optato triumphatis euentu gloriae.

sciat igitur clementia uestra omnes ecclesias dei cum laude uestra exultare pariter et laetari, quod ab Alexandrinae ecclesiae iugo improbus parricida depulsus est et populus dei, cui praedo nefarius incubabat, in antiquam fidei libertatem reductus potest iam in salutis uiam fidelium sacerdotum praedicatione reuocari, cum uideat omne seminarium uenenorum in ipso auctore proiectum.

nunc ergo, quia haec constanti proposito et magna mente peregistis, consummato operi fidei illud adiungite, ut de catholico ciuitatis illius praesule. quod deo placeat, decernatis, qui nulla damnatae totiens impietatis sit infectus aspergi<ne>, ne fortasse tectum uulnus sub specie obductae cicatricis increscat et plebs Christiana, quae uobis [*]( 1 subscripti F, corr. 02 2 ff (= fratres) V: om. tdd.; fort. fratres <dilectissimi> XV V: XII edd. 3 acceptns V ) [*]( 51. Dat. simul cum ep. 52 a. 460 die 17 Iun. Epistulas 51-55 primus in fine Leanis operum edidit (Coloniae Agrippinae 1569) Laurentius Surius fol. 156b sqq. (cf. Prolegom. cap. II), quetn secuti sunt Car. V 299 sqq.. Bar. ad a. 460, recentiores Leonis epistularum editiones uelut Quesnel I p. 137 sqq., Ballerin. I n. 169 sqq.. B(ullarium) T(aurinmse) Aippend.) I p. 188 sqq. 5 AUO V 7 quantam p2 8 angustiis ex augustiis V 9 dignior Quesn. 10 seruabatur V, corr. p2 11 gloriae (non clarae gloriae, ut testantur Ballerinii) V: gloriosissime Auguste Quesn. 13 lctari ex letare V 14 iugulo 02 iprob paricida V 17 omnem V, corr. o 18 hoc o Sur. 22 aspergi V, corr. o uultus V. corr. 02 23 pleps V )

118
agentibus aperte ab haereticorum peruersitate liberata est, letalibus iterum obnoxia sit uenenis.

uides autem, uenerabilis imperator, et euidenter agnoscis, quod in persona, de cuius abscisione agitur, non sola est fidei integritas intuenda. quae etiamsi ullis correctionibus professionibusque purgari et in integrum ualeret qualibet conditione restitui, nequaquam tamen, quae sceleste cruenteque commissa sunt, possint probabilium uerborum protestationibus aboleri, quia in pontifice dei ac maxime tantae ecclesiae sacerdote non sufficit sonus linguae et sermo labiorum et nihil prodest, si deus uoce praedicatur et mens in impietate conuincitur.

de talibus enim per apostolum sanctus spiritus loquitur: habentes speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes, et iterum alibi: deum profitentur se scire, factis autem negant. unde cum in omni ecclesiae membro et integrae fidei ueritas et bonorum operum plenitudo quaeratur, quanto magis in summo pontifice debent utraque praecellere. quia alterum sine altero non potest cum Christi corpore habere compagem?

nec necesse est nunc omnia, quae Timotheum exsecrabilem faciunt, enarrare, cum copiose atque manifeste in totius mundi notitiam, quae per ipsum ac propter ipsum sunt gesta, processerint et, si quid ab incomposito uulgo contra iustitiam perpetratum est, in huius omnia uerticem confluant, cuius desideriis manus furentium seruierunt.

unde si etiam in professione fidei nihil hic neglegat, nihil fallat, aptissimum gloriae uestrae est ab hoc appetitu illum prorsus excludere, quia in tantae urbis antistite uniuersae ecclesiae [*](12 Tim. II 3, 5 14 Tit. 1, 16 ) [*]( 2 omnoxea V, corr. 0 uidens V, corr. 0 4 abscissione Sur. 5 professionibus que V 7 cruentaque V, corr. o possunt p- Sur. 9 dei ac Quesn.: de hac V sacerdote F, corr. p2 15 integre V 17 utraque o: uera q V 25 si etiam V: etiamsi Quem. 27 ////anctistite (eras. s) V, corr. a uniuersae ecclesiae Hartel: uniuersa ecclesiae F, uniuersam eccleaiam p, uniuersa ecclesiae <membra) Quesn. recte eius codicis uerbis intelleclis, ex quo Surius conicientis additamenlum a traditis nOti, distinguens male edidit uniuersa ecclesiae nidetur deesse, membra decet etc. )

119
decet sancta exultatione gaudere, ut uera pax domini non solum praedicatione fidei sed etiam morum clarificetur exemplo. Data XV. Kalendarum <Iuliarum> Magno et Apollonio conss. Per Filoxenum agentem in rebus.