Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sententia, ubi tunc ideo nihil agere potui, quia is, qui ad [*]( 18 Cypriani ep. 64, 6, p. 721 ed. Hartel. ) [*]( 4 quem V: quae Bar. quia ille ea V: qui ille ea o, unde qui illa os 6 habent V, corr. pa 7 sqq. doctores qui in libris suis eatholicos .. septentrionalis qui illum de originali etc.-V, corr. Bar. 9 desiderat bis V possit V, correxi 11 nanzanzenum V 19 ante dimittuntur del. dimit V; remittuntur Cypr. 20 huc V, corr. 0 21 referant V, corr. 02 26 fuisse V, corr. a nec <me) Coust. 27 promittere V, corr. Coust. 28 ibi Coust. his V, corr. pJ )

111
sedem apostolicam prouocauerat, defuit, quem oportuerat utique merita suae appellationis astruere, maxime cum nihil agente appellatore secundum etiam humanas leges superior est semper ille, qui uicit. quid enim iam mea intererat, ut etiam apud uestram reuerentiam prauae eius doctrinae astipulator existerem, de quo congaudere possem, si damnatis his, quae illi a me obiecta fuerant, sicut apostolicae sedis iudicium roborauit, meruisset iam absolui, ne prius se ordinari quam purgari pateretur?

sed uulpecula fraudibus fuit semper studens; ingenium suum mutare nescit. non se credidit posse deprehendi, quoniam confidentiam semper in foueis habet, in quibus demersum caput conscientiae suae nititur occultare. quod iam diutius latere non potuit sed manifestius publicatum spiritali per tuam beatitudinem gladio resecatur, ne amplius ferinis dentibus grex domini secetur in partes, quem pastor bonus sollicita et peruigili cautela custodis.

hunc autem libellum direxi beatitudini tuae per Marcellinum subdiaconum ecclesiae Carthaginensis. Data VI. Id. Nouembr.

(48.) ITEM EXEMPLUM EPISTOLARUM SANCTI AUGUSTINI AD EA QVAE SUPRA SCRIPTA SUNT RESCRIBENTIS PER ALBINUM ACOLITUM ET FIRMUM PRESBVTERUM.

DOMINO UENERABILI ET IN CHRISTI CARITATE SUSCIPIENDO SANCTO FRATRI XVSTO PRESBVTERO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM. Ex [*]( 4 cf. Cod. Theod. XI, 30 1. 30 et 64 ) [*]( 2 apellationis V 3 apellatore V 6 existere V, corr. 02 posse V, corr. p* 7 sic ea Bar., sic et Coust. 8 roborari V, corr. oa: roboraret ut Coust. meruisset iam scripsi: meruisse tam V, meruisset tam oJ, meruisset edd. absalui V, corr. 0 9 uulpicula V 11 confidentia V, corr. o 14 se secatur y, corr. o ampleus V 15 partu r. corr. p1 Bar. 18 carthaginensi V, corr. p i<ł NOB r ) [*](48. Dat. circa finem a. 418. Traditae sunt hae litterae etiam inter Augustini epistulas: ed.2 Maurin. II 539 n. 191 ( = s) 20-22 titulum om. C 20 KPISTOLARUM] reuera epistula Xysto per Firmum presbytuum transmissa (ed.2 Maurin. II 554 n. 194) non sequitur QUAE su- PRA SCRIPTA sun] non hic sed in fonte, ex quo epp. 41-50 jluxerunt 24 fratri et compresbytero Sixto Augustinus ç ex ?: et V )

112
quo Hipponem litterae benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente uenerunt, postea quam illas cum remeassem quamuis iam inde profecto earum perlatore legere potui. haec prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio per dilectissimum filium nostrum Albinum acolitum.

quod autem. quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul. ideo factum est. ut singulorum singulas, non unam amborum epistolam sumeres. a me quippe digressus est perlator huius per uenerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium, qui tuae sanctitati alia rescriberet, transiturus; ad quem etiam ipsas, quas ego legeram, litteras tuas ipse portauit.

quae nos quanta laetitia perfuderint, quid homo nitatur loqui, quod non potest eloqui? quia nec te ipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostui, quemadmodum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum.

si enim breuissimam epistolam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolitum direxisti, exultanti alacritate descripsimus et quibus poteramus magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti, quid de illo perniciosissimo dogmate uel quid contra de gratia dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias: quanto nos putas ista prolixiora scripta exultatione legisse uel cura ut legantur, quibus ualuimus, aliis optulisse atque adhuc, quibus ualemus, onere?

quid enim gratius legi uel audiri potest quam gratiae dei tam pura defensio aduersus inimicos eius et ore eius, qui eorundem inimicorum magni momenti patronus antea iactabatur? aut unde uberius deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis, quibus datur, aduersus eos, quibus [*](1 hypponem V 3 quam ç: cum V 4 haec ac K 6 Albinum acolythum ç: acoJitum albynum V 9 digressum V 10 aliam ç 11 ego r: ego iam q 13 perfuderint q: fuderint V 14 quia om. ; 18 epla V 19 acolythum <; 21 nobi< ç: non V 22 de gratia s ; gratiam V 24 ista tua prolixiora scripta uel exsultatione ç cura r : curam et V 2sante, 29 uberiores ;, )

113
non datur uel ingratum est quod datur? quia ut eis gratum sit occulto et iusto iudicio dei non datur.

quapropter, domine uenerabilis et in Christi gratia suscipiende sancte frater, quamuis optime facias, cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia, tamen haec cura maior tibi restat, ut non solum salubri seueritate plectantur, qui errorem illum Christiano nomini infestissimum audent garrire liberius,

sed etiam hi diligentissime caueantur uigilantia pastorali propter infirmiores et simpliciores dominicas oues, qui eum, pressius quidem ac timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicuti ait apostolus, et cetera quae sequuntur exercitata impietate facientes. ET RELIQVUS.

(49.) DOMINO SANCTO OMNIQVE HONORE COLENDO AC BEATISSIMO PAPAE CVRILLO EUSEBIUS.

In Christo gratias egi, quod [*]( 11 Tim. II 3, 6 ) [*]( 1 non V: uel non q qui aut V 3 gratia V: caritate g suscipiendo V frater ex pater corr. V 6 salubris eueritate V 7 infestissimum nomini c 8 hi scripsi: hii V, ii 5 11 sicut ç 12 exercitata scripsi: exercitatas V, exercita ? et reliquum (litteris minusc.) V man. 1: nec illi negligendi sunt, qui usque ad profundum silentium supprimunt timore \' quod sentiunt sed tamen eamdem peruersitatem sentire non desinunt, nonnulli quippe eorum, antequam ista pestilentia manifestissimo etiam sedis apostolicae iudicio damnaretur, uobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis, nec utrum sanati sint sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint uerum etiam illis uera contraria eo quo illa solent studio defensauerint. qui tamen lenius profecto sunt tractandi. quid enim eos terreri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitas monstrat? nec ideo tamquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum uulnus in abdito est. etsi enim terrendi non sunt, tamen docendi sunt et, quantum existimo, facilius possunt, dum in eis timor seueritatis doctorem adiuuat ueritatis, ut opitulante domino gratia eius intellecta atque dilecta etiam loquendo expugnent, quod iam loqui non audent <; ) [*](49. Dat. anno ut uidetur 418. (Ex codice Cardinalis SirletP (— a, cf. Prolegom. cap. I) ed. Bar. ad a. 417, 15. 16 Cyrello V Eusebius in Christo <frater>. Gratias egi <deo meo> quod Bar. gras V ) [*]( XXXV. ) [*]( 8 )

114
beatitudinis tuae dulciora melle epistolaris officii eloquia promerui, quod percutienti retinnire dignatus es, domine sancte omnique honore colende beatissime papa. unde quaeso, ut libenter meae paruitatis suscipere sermonem digneris, ut libertatem, quam in fide Christi habere uidemur, superbiam non reputes.

Alexandrina sedes, ex quo Christi nomen uniuerso orbi innotuit, prae ceteras prouincias Italiae semper Christi glutino cohaesisse cognoscitur: quomodo nunc, cum beatae memoriae Innocentius haeresim Pelagianam Caelestianamque cum suis capitibus condemnauerit, cunctis eos abicientibus Orientalibus Alexandrina sola ecclesia in communionem recepit, quae sola et prima inter conprouinciales suos tales refutare debuerit?