Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

amate pacem, diligite caritatem, studete concordiam! nam scriptum est; diliges proximum tuum tamquam te ipsum. qui magis alter alteri proximi sumus, quam omnes, qui in Christo unum esse debemus. non omnis qui aures nostras uentus ingreditur, nuntius ueri est ideoque animo praesule et in excubiis constituto- semper opus est, ne totum famae, totum testibus liceat.

recensete sacras litteras et diuina tabularia: maximam partem falsi testes occupauere, ubi sanctorum aut accusationem aut pericula reperimus. (maximam> dico? immo totam, cum in ipsum dominum nostrum saluatorem, totius mundi hostiam et pontificem salutarem, falsi testes insurrexerunt, qui se eius blasphemiam audisse confingerent. aestimate, quid iam possit praeterire fallaciam, quae in deum fidei, immo in ipsam fidem ac ueritatem peiuriis impetum fecit.

haec ideo scripsimus, ut de cetero, si qui absentes minusque noti de quolibet talia ex libidine mentientur, fixi sint pedes uestri aduersus arietem fraudulentiae. unde et lucernam pedibus suis et lumen semitis uir tantus exorat, scilicet ne inter fallaces tenebras sint caeca nobis et errabunda uestigia. et in euangelio: numquid lex nostra [*]( 6 Matth. 19, 19 22 Psalm. 118, 105 24 Ioh. 7, 51 ) [*]( 1 iacob V, corr. Bar. (cf. epist. Aurelii etc. apud Coust. 880 § 6) qui ex t (— et) corr. V 2 lacunam indicauit Bar., protulerunt inseruit Garn., Pelagii protulerunt inseri iubet Coust., sed uidentur plura excidisse 3 prouis V, corr. o 4 dubiorum ore V, corr. o2 5 concordiae Bar. 6 τā V qui magis etc.] etiam ante haec uerba, e quibus ne tum quidem si cum Coust. post debemus posueris signum interrogationis, apta euadit sententia, aliqua excidisse uidentur, quibus inprimis ecclesiae catholicae sacerdotibus concordiae studendum esse expositum erat 9 praesulet et V, corr. Bar. 11 resensete V 13 repperimas V 15 mundi oJ: multi V insurrexerint Garn. 17 fallacia Garn. quae Bar.: qui V 22 tantus V: sanctus p Bar. 24 euglio V )

106
iudicat hominem, nisi ab ipso audierit prius et cognouerit?

et iam in ueteri testamento: non credes auditui uano et non consenties cum iniquo fieri testis iniustus, et ne forte multitudini detrahentium ante examinationem iudicii crederetur, addidit dicens: non eris cum pluribus in malitia et non accipies per illos peccatum. et iterum alibi: priusquam interroges, ne uituperes quemquam, et cum interrogaueris, corripe iuste, et iterum: quae uiderint oculi tui, loquere.

et in actibus apostolorum aduersus principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes absentis apostoli Pauli damnationem iustissimam sententiam gentilis Festus tribunus protulit, quam conuenit etiam nos in facile credentium obicere uerecundiam, dicens: non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defenden diaccipiatad abluenda crimina. si hanc igitur moderationem in extra saeptum fidei nostrae positus tenuit, onerat sacerdotalem pudorem inclinatior credulitas de absentibus in absentes: quotus enim quisque inmunis inuenietur a uulnere, si ad omnem ferientis ictum credulum pectus aperitur?

doceat nos terrena moderatio, quae saecularibus arbitriis et causis primum de ipsis iudicibus eligendis repudiandisque sit. et quanta cunctatio, quot interpositae dilationes? quotiens adhibita comperendinatio et iam sub ipso fine certaminis ampliata iudicia? cum innocenti reo confugitur [*]( 2 Exod. 23, 1 5 Exod. 23, 2 7 Eceli. 11, 7 9 Prou. 25, 8 (cf. LXX.) 14 Act. 25, 16 ) [*]( 2 et iam scripsi: etiam V credis V, coir. Coust. 3 fieri supra linea add. V (man. 1?) 7 interoges ex interinges V 8 cum supra linea add. V (man. 1?) 10 principem V, corr. Bar. 11 postulantes bis scripsit sed secundo loco erasit V 16 is 0: his V 18 in om. edd. 19 onera sacerdotale pudorem inclinatio V, correxi: contra sacerdotalem pudorem, indigna omnino Garn. 20 de V: est Garn. 22 apperitur V 23 arbitris 0 25 et iam scripsi: etiam V 26 certamine V, corr. Bar.: certaininum p configitur V, corr. p )

107
ad mare et transmarina documenta, ut fides, quae in praesenti plerumque artioribus strangulatur angustiis, saltem eminus ueniat. haec omnia mentior nisi in patrocinium tuendae innocentiae reperta sunt. tolerabilius est enim innocentem quemlibet tardius inueniri quam cito pro nocente damnari.

graue fuit Lazaro et Heroti litterarum suarum pedisequos esse. an nesciebant dilectionem uestram ad sedem apostolicam relaturam? huc certe si<ne> calumniae compendio nauigassent! ubi de episcopatu ambiendo agitur, maria terraeque lustrantur nec ulla suffragia praetermittuntur; ubi uero innocentium fama percellitur, otiosi et delicati, siue accusatores siue testes (utrumque enim in fallentibus nomen infame est), in cubilibus ac lectulis suis litteris abutuntur et totam Africam uniuersamque tranquillitatem catholicae serenitatis innubilant ad. libidinem suam duae pestes. ante tribunal Christi omnes stabimus, nemo illic abesse poterit nec dei usquam, cuius inmensitas omnibus locis ac rebus interuenit, declinare iudicium.

si deo nostro cordi fuit propter oues perditas uerbum carnem fieri et ex domino formam seruientis inducere, ut diu interceptam redderet libertatem, sit nobis gaudium eos, quos falsi indices criminabantur, agnoscere a nostro corpore et catholica caritate numquam fuisse diuulsos. certe hoc. quod uestra expectatio desiderabat, eluxit, ut damnanda damnarent et sequenda sequerentur.

si pater familias reditu fili gratulabatur, qui mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est, et iubet in usum eius stolam mundam, hoc est insig<ne> candidae mentis, afferri et uitulum saginatum. quantum hoc uberior exultatio est fidei nec mortuos esse nec [*]( 24 Luc. 15. 24 ) [*]( 2 augustus V, corr. 02 saltim V 8 certe sine o2: certe si V, certo edd. 10 praetermittunt V, correxi 12 utroque V, corr. o2: in utroque enim fallentibus edd. cubilis V, corr. 02 13 uniuersam que tranquillum V, corr. 02: uniuersumque tranquillum Bar. 16 illine 02 ab sese V, corr. os deus quam V, correxi: domini edd. 19 carnem Bar.: caro V 20 reddere V, corr. o2 22 ueritate Bar. 27 insig V, corr. 0 28 haec 02 edd. exultatio est Bar.: exultatione V, exultatio 02 )

108
perisse, de quibus falsa uulgata sunt?

misimus igitur ad dilectionem uestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit, quorum lectionem non ambigimus parem uobis in domino de absoluta eius fide esse laetitiam. Dat. XI. Kal. Octobr.

(47.) LIBELLIS PAULINI DIACONI ADUERSUM CAELESTIUM ZOSIMO EPISCOPO DATUS.

Beatitudinis tuae institiam obsecro, domine Zosime papa uenerabilis. Numquam fides uera turbatur et maxime in ecclesia apostolica, in qua prauae fidei doctores ut deprehenduntur facile ita ueraciter puniuntur, ut moriatur in illis, si se corrigunt, quod male conceperant et deterius pepererant, et in illis * * uera fides, quam apostoli docuerunt et Romana cum omnibus catholicae fidei doctoribus tenet ecclesia.

quod si, ut ceteri auctores haereseos, qui iam dudum ab apostolica sede uel a patribus iudicati et extra sinum matris catholicae ecclesiae effecti perpetua morte perierunt, etiam hi, qui nunc deprehensi sunt uel deprehenduntur, in perfidia sua permanent, spiritali gladio, quo interimantur, tradantur: ut nunc Pelagius Caelestiusque, qui a beatae memoriae praecessore tuae beatitudinis papa Innocentio, si rectam respuant fidem et in sua peruersa doctrina perdurent, damnati sunt.

cuius sententiam secuta beatitudo tua Caelestio, cum a sede apostolica audiretur, inter cetera praecepit his uerbis: \'damnas ergo illa [*]( 2 exemplari V, corr. p quas Bar.: quae V 3 quarum Bar. ambigemus V, corr. p 4 absolute V, corr. Bar. ) [*]( 47. Dat. a. 417 die 8 Nowembr. Edd. Bar. ad a. 418, 12; Collect. Concil.; Coust. I 963. 8 DATVK V, corr. 07 10 et 0: ex V 11 praue V 12 moriantur V, corr. p2 si corrigant Coitst. 13 conciperant V 14 et V: est oJ, ut Bar.. lacunam indicaui, quam sic fere uelim expletam: illis <quoque reuiuescat; uera; illis uiuat fides p2, uera < sit> fides Bar. romane V, corr. 02 16 qui o2: quod (compendlo scriptum) V 17 matris bis V 18 pererunt V, corr. 0 21 qui a o2: quia V )

109
omnia, quae in libello Paulini continentur, hoc est de quaestionibus?\' et alio loco: \'cognouisti, quales litteras dederit sedes ad fratres et coepiscopos nostros Africanae prouinciae?\' et adiectum est: damnas illa omnia, quae damnauimus, et tenes, quae tenemus?\' et iterum: (illa omnia damnas, quae iactata sunt de nomine tuo?\' et iterum: \'uel ea, quae in libello suo exposuit Paulinus?

\' et cum me diceret posse ex his, quae illi obiecta sunt, haereticum adprobari, sancto repletus spiritu apostolica auctoritate respuisti et repressisti insanientis et calumniantis uerba huiusmodi proferendo sententiam, qua ipse catholicus adprobarer, illum, si sanari uellet, curares; quae huiusmodi est: \'nolim nos circuitu ducas; damna ista omnia. quae tibi obiecta a Paulino siue per famam iactata sunt?\' cui non sufficeret ista sententia?

quis hanc tam salubrem, tam amplectibilem, tam piam respueret alius, nisi qui a fide deuius est? et ille, qui superius professus fuerat se, quaecumque illi obiecta fuerant, si contra fidem iudicares, esse damnaturum, audit \'damna!1 et non solum non damnat sed ad iniuriam tantae sedis contendit. unde iam non ignorat ecclesia Romana reum suum, qui tam audaci spiritu ausus est contradicere et non damnare, quae beatitudo tua damnari decreuit, ego tamen deo et Christo domino nostro gratias ago.