Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DILECTISSIMO FRATRI IOHANNI INNOCENTIUS. Direptiones, caedes, incendia, omne facinus extremae dementiae generosissimae sanctae uirgines Eustochium et Paula deplorauerunt in locis ecclesiae tuae perpetrasse diabolum; nomen enim hominis causamque reticuerunt.

quod etsi ambiguum non sit a quo [*]( 1 <libens> quisque coni. Vallarsi recepta falsa coniectura Baronii pro quia scribentis qui; est enim haec uerborum constructio \'multis saepe narrasti, quicumque pro ueritate periculo percelletur, eum expectare beatitudinem\' 3 narrastis Y, corr. Vallarsi et tu aflte praedicationum Y. corr. p1 Coust. 4 itaque Bar. tanta malorum scena V, corr. Car- 11 solliticiusque V <a> nobis Bar. redardabo V 14 quale prouidere et propellere ne accidere uel ne accidat corrupte V: ne si circa .. quale prouidere eum oportuit ne accideret uel ne accidat Coust., ne quid circa .. propellere <debuisset) ne accideret uel si accidat Vallarsi; ego i ne acddat in archetypo ne accidere fuisse arbitratus eieci uerba ne accidere uel ) [*]( 48. Dat. ut ep. 42. Edd. Car. Ja 80; Bar. ad a. 416, 31; Colkct. Concil.; Coust. 90fy Vallarsi l. c. 1045 18 facimus V, COIT. o 19 euathochium V pavla ex palla V 21 sit Car.: sit sed V, sit et Bar. ) [*]( XXXV. ) [*]( 7 )

98
commissum, oportuit tamen custodiam germanitatem tuam gregis illius sollicitius prouidere, ne quid huiusmodi oriretur, quod cum aliorum periculo tuam lacessit neglegentiam.

adice: gregem domini et tales agnas incendio armis et persecutionibus? nudas, debiles, post suorum caedes et mortes uix uiuere audiuimus: nihil mouet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te inquam: prorsus enim sacerdotis grauitatem condemnat tantum nefas in ecclesia fuisse completum. ubi prouisiones tuae? ubi certe, si casus euenerant, auxilia uel consolationes, cum plus se adhuc metuere dicant quam conqueruntur esse perpessas?

altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae. uide. frater, antiqui hostis insidias et spiritu boni rectoris peruigila, ut haec, quae ad nos opinione magis quam accusatione manifesta delata sunt, uel corrigantur uel retundantur, ne ius ecclesiasticum de labefactatis causas eum, qui non defenderit, praestare conpellat.