Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DILECTISSIMO FILIO HIERONVMO PRESBVTERO INNOCENTIUS. Numquam boni aliquid contentionem fecisse in ecclesia testatur apostolus et ideo haereticorum correptiones primas fieri iubet magis quam diuturna duci conlatione. quae regula dum neglegenter aspicitur, malum non uitatur, quod cauendum est, sed augetur.

tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita uiscera quatit nostra, ut non * * tractandi consulendique sit, [*]( 14 sq. Tit. 3, 9 sq. ) [*]( 1 anathematizet q* editiones 2 sentit V 3 hat V 5 illi perti- natia V uoluerint V 6 persistere Q 7 suos Q illi V 8 cura F: cuius Q 9 et alia manu om. Q 10 VI Q (cf. epistulas Innocentii eodem die datas quae extant apud Ballerin. III 144 et 164): om. V fc feljroarii qt p conf theodofn aug\' & iunu qrtt palladl uc. V: om. Q ) [*](42. Dat. simul cum epp. 43 et 44 a. 417 haud ita multo post diem 27 Ian. Edd. Car. 12 80; Bar. ad a. 416, 33; Collect. Concil.; Coust. 907; Yallarsius inter Hieronymi opera (ed. 2) I 1044. 13 HIE- RONISO PRESBITERO Y 15 primas V (cf. Pauli ad Titum uerba 3, 10 quae spectat papa: haereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita): primum 02 edd. 16 ducis V, corr. 02 17 accipitur Bar. 18 quatit uiscera trsp. Car, 19 ut non tractandi V: ut <ratio> non tractandi o2, unde ut <nulla ratio> non tr. Coust., ut <ratio nulla> tractandi consulendique sit <praetermittenda> Yallars.; ego lacunampost non indicaui, quam sic fere expleuerim: ut non <exprobrandi tempus sed> tractandi )

97
primum constantiae tuae adloquor fidem. pro ueritate quisque iniuria aut, ut dicis, periculo percelletur, quia expectet beatitudinem, multis saepe narrasti et tuarum te praedicationum bene memorem commonemus.

item excitati tanta malorum scena arripere auctoritatem sedis apostolicae ad omne comprimendum nefas festinauimus, sed, in quem insurgeremus, nec nomine appellatum legimus nec criminis aliqua ratione taxatum. quod ergo possumus, condolemus.

si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut iudices conpetentes tribuam aut, si aliquid urgentius sollicitiusque nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime.

tamen episcopo fratri meo Iohanni scripsi, ut circumspectius agat, ne quid circa ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale prouidere et propellere ne accidat etiam ipsi sit et postea molestissimum.