Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

AUGUSTUS SIRICIO PARENTI. Accepimus litteras sanctitatis tuae, quae nobis fuere gratissimae quaeque plane et nomini sacerdotis et dignitati urbis splendidissimae conuenirent. fidei uero catholicae, de qua clementiam nostram consulere uoluisti, quo maius circa me et speciale iudicium diuinitatis experior, hoc me confiteor curam habere maiorem. qui uidelicet et ad imperium ab ipso statim salutari fonte conscenderim et cui [*]( 1 hisdem utroque loco V 9 sedulitate V, corr. p 11 probare tibi pussein o2, probare recte possem Hartel, probari credo posse Meyer 12 reccognoscas V 17 medium 02 18 interuentione Bar. in marg. ) [*]( 40. Dat. ut uidetur etiam anno 385. Eid. Car. I* 48; Bar. ad a. 387, 65; Collect Concil.; Coustant I 640. 23 Syricio V 25 conuenere dubitanter Meyer )

91
in omnibus semper conatibus atque successibus deus fautor affuerit cuiusque hodie et, ut spero, perpetuo protector et custos esse dignetur, pater karissime. ceterum de Agroecio.

quem indebite ad presbyterii gradum conscendisse commemoras, quid religioni nostrae catholicae possum praestare reuerentius, quam ut de hoc ipso, cuiuscemodi esse uideatur, catholici iudicent sacerdotes? quorum conuentum ex oportunitate omnium, uel qui intra Gallias uel qui intra quinque prouincias commorantur, in qua elegerint urbe constituam, ut isdem residentibus et cognoscentibus, quid habeat consuetudo, quid legis sit, iudicetur. haec enim, quae libris sunt asserenda et maiorum nostrorum religiosissimis constitutis, ipsi possunt melius astruere, qui norunt.

ceterum id nobis animi et uoluntatis esse profitemur, ut fides catholica procul omni dissensione summota concordantibus uniuersis sacerdotibus et unanimiter deo seruientibus illaesa et inuiolabilis perseueret. nam noster aduentus ita inquinata aliqua et sceleratorum labe polluta deprehendit et repperit, ut, nisi nostra prouisio atque medicina, quae ex dei summi timore ueniebat, his opem celeriter attulisset, ingens profecto diuulsio atque perditio fuisset exorta, ut uix sananda postea uitia concreuissent.

ceterum quid adhuc proxime proditum sit Manichaeos sceleris admittere, non argumentis neque suspicionibus dubiis uel incertis sed ipsorum confessione inter iudicia prolatis malo ex gestis ipsis tua sanctitas quam ex nostro ore cognoscat, quia huiuscemodi non modo factu turpia uerum etiam foeda dictu proloqui sine rubore non possumus. ET MANU IMPERA- TORIS: Diuinitas te seruet per multos annos. [*]( 3 agro eicio V, corr. Meyer: Agricio Car. 8 quinque prouincias] i. e. Galliae Narbonensis 9 hiadem V 19 atque o2: et quę V 21 ut F: et Car., et ut dubitanter Meyer 23 argumentis ex argumentQ corr. V 27 dictum V, corr. 02 I](P V )

92

(41.) EPISTOLA TERTIA SANCTI INNOCENTII AD EPISCOPOS V.

DILECTISSTMIS FRATRIBUS AURELIO ALVPIO AUGUSTINO EUODIO ET POSSIDIO INNOCENTIUS. Fraternitatis uestrae litteras plenas fide totoque religionis catholicae uigore formatas t ambobus missis conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Iulium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio in consideratione cottidianae gratiae dei et in eorum correctione, qui contra sentiunt, integra ratione consistit, ut et illis omnem tollere possit errorem et idoneo dato quouis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant, dignum possit praebere doctorem.

sed de his iam satis, ut opinor, supra diximus, cum uestris relationibus respondentes rescripsimus, [*](41. Dat. die 27 Ian. a. 417; respondet epistulae episcoporum \'De conciliis duobus .(Coust. 876). Epistulam praeter Auellanam seruauit collectio Quesnelliana: Q = consensus codicum ql = Einsidl. 191, q1 = Vindob. 2141, q3 = Vindob. 2147, quorum cuiusque propria menda leuiora non adnotabo (qA = Oxon. Oriel Coli. 42 quam maxime interpolatus). ex Quesnelliana transiit in Pseudoisidorianam (i3 = Vatic. 3791, is = Ottob. 93; i5 = Vatic. 1340, is = Vatic. 631, quorum lectiones quod paucissimis locis adferam. non ideo faciam, quasi ullum proprium eis adtribuam momentum; cf. Proleg. cap. III). editiones extant multae: Merlinus 1128 omnesque post eum Collect. Concil., Car. J2 105, Bar. ad a. 416, 12 sq. (non integram exhibet epistulam), Opp. Leonis ed. Quesnel II 72, Opp. Leonis edd. Ballerin. III 160, Decretal. Pseudoisid. ed. Hinschius 542. Garnerius in editione operum Marii Mercatoris (Paris. 1673) I 198, Coustant 900, editiones operum Augustini (ed* Maurin. II col. 488). quae fere omnes pendent ex codicibus Quesnellianae aut Pseudoisidorianae, paucae (Gam., Coust., Ballerin.) hic illic adhibuerunt etiam Auellanae lectiones. 2 BPLA TCIA INNOCENTII AD BPOS V. V: Incipit epistola papae Innocenti ad suprascriptos Q 8 DILMIS . , rossioio Innocentius V: Innocentius aurelio alipio augustino euodio possidio episcopis salutem Q 5 fidei Q totaque Q formatas V (cf. p. 103, 17): firmatas Q ambobus missis conciliis V, a duobus missas conciliis Q, utrumque corrupte: a uobis missas et (e &*) conciliis <uestrisJ i;-s, .:et alias> a duobus missas conciliis Garn, ad sententiam utrumque recte 9 sentient V 10 idoneum Q cuiuis Car. 11 debeat Q possit qzq3: possint Vqx 13 respondentes] epistulis uidelicet \'In requirendis..\' (Coust. 8SS) et \'Inter ceteras Romanae .(Coust. 895) )

93
quid uel de illorum perfidia uel de uestra sententia sentiremus. sed subinde contra eos suppetit et suppeditat, quod dicatur, nec potest aliquando deesse, quod uincat, cum tam miserum impiumque sit, quod nostrae fidei uirtute et ipsa plenius ueritate uincatur. qui enim omnem uitae spem respuit atque contempsit, inimica damnabilique cor suum disputatione confundens, cum credit nihil esse, quod a deo accipiat, nec aliquid superesse, quod petat ad sanandum se: qui sibi hoc abstulit. ulterius quid reliquit?

si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem peruersitas tanta deuinxit, qui huic se dogmati dedant atque coniungant, sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus adprobatur aduersum, infectis illorum et monitis et uerbis, ut laberentur, inducti, quatenus ad rectum uiae tramitem redeant, festinabunt, ne diutius mentem obsidens uelut eorum sensibus pastus error inuadat.

nam si Pelagius, quocumque restitit loco, eorum animos, qui facile uel simpliciter crederent disputanti, hac adfirmatione decepit, seu hic illi in urbe sunt (quod nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum, etsi sint, lateant nec aliquando audeant uel illum praedicantem illa defendere uel talia aliquo nostrum praesente iactare et in tanta populi multitudine nec deprehendi aliquis facile nec alicubi possit agnosci) siue in quouis terrarum loco degant, dei nostri misericordia gratiaque credimus quod facile corrigantur audita eius damnatione, qui fuerit pertinax et resistens [*](2 contra Q: intra V suppetit V: subuenit Q subpeditat ras. ex subpetit ut uid. ql (subpedit iH*) 3 deesse r: esse Q quod Q: om. V tam Q: tamen V 5 ueritate QiH6: uirtute Vi3i* 8 se V: si Q 9 reliquid Q: requirit V 10 deuixit V qui Vq* et post ras. q3: quid Q 11 coniugant V hoc Q: om. V 12 aborrens Fg2g3, aberrans Car. 13 infecti Q (affectu \'ex ueteri exemplari Colb.\' Coust.) et monitis Q: monitis V 14 uitae i5»0 Merlin redeat festinabundi V 15 uelut Q: desint V uelut pestis eorum sensibus error Merlin, uelut eorum sensibus (sensus edit. reg.) uastus error Bini 17 animus q1 et ante corr. q3 19 sint V: sunt Q 20 illa V (cr. p. 94, 8 istius rei iste, p. 94, 17 ille.. ab illo .. errore): ista Q 21 nostrorum Q 22 nec om. Q 23 quauis Q 24 gratia ã V 25 fuerint V )

94
huius dogmatis auctor inuentus.\' nec interest, ubi isti fuerint, dum, ubicumque inueniri potuerint, sint sanandi.