Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quid nunc aliud superest, quam ut catholicam fidem schismata in diuersum dissociata dilacerent, quam ut haereses communioni semper inimicae ex tanta gestarum rerum uarietate nascantur, ut iam populo paene non debeat imputari, si forte in dissonas partes sectarum diuersitate discedat, cum ex auctoritate publica discordiarum materies sit praemissa et fomes quidam nutriendae seditionis animatus ?

quod ne in magnam aliquam generis humani perniciem recrudescat, uota facienda sunt, ut ad humanas prolapsiones patiens deus rem male gestam prosperet ac secundet. nam, quantum in nobis est, possumus timere, quod gestum est: quantum ad pietatem semper placabilis dei, non erit meriti impunitas indulta sed ueniae.

(39.) EPISTOLA MAXIMI TVRANNI AD UALENTINIANUM AUG. IUNIOREM. CONTRA ARRIANOS ET MANICHAEOS.

Nisi clementiae nostrae circa serenitatem tuam fides simplex esset et gratia plenae concordiae, confido etiam quod commoda rationibus meis esse possent haec, quae nunc agi dicuntur in partibus tranquillitatis tuae: catholicae legis turbatio atque conuulsio. quid enim tam optandum possit t ei, si quis esset inimicus, quam aduersus ecclesias dei, hoc est aduersus deum ipsum, te aliqua moliri et, ubi error excusabilis non est, ibi uelle peccare?