Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Quamuis super imagine muliebri nouo exemplo per prouincias circumlata et diffusa per uniuersum orbem obtrectantium fama litteris aliis commonuerim, ut talis facti paenitentia et intermissione propositi rumor aemulus consenescat et, quod in moribus temporum carpat, publica lingua non habeat; quamuis etiam super excidio pereuntis Illyrici pio apud uos prodiderimus affectu esse nobis dolori, cur ista nos detrimenta rei publicae nolueritis agnoscere et aliis potius indicibus quam pietatis uestrae litteris fuerint nuntiata:

tamen ne illud quidem apud serenitatem uestram dissimulare nos fas est, quod in rebus diuinis non sine publici discriminis metu nuperrime contigisse cita semper malorum enuntiatrix fama non tacuit et, ut natura fert hominum, quae ad obtrectandum nouis semper casibus excitatur, oblata occasione carpendi malitiam suam in tempora studio scaeuae loquacitatis exercet.