Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde id obseruandum est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos e serenitatis nostrae admonitione custodiant nec aliquid seditiosis conspirationibus temptare conentur, cum certum sit nulli partium studia profutura. [*]( 2 ac petimus jq: om. V ut Vw2Risp.: uti ZVADH tui hlh*h3± et COIT. ex tuus C1/»8 4 inpendere N pietatis dWhWhWh1 placitum esse H 5 aut vrw2: (ac h*h°): aput ζ1ζ2. apud ζ3 et ante corr. A. ac C4 sed manu rec. supra lineam add. 6 ne Viu3h*h* Hisp.: om. ZX eo r, ut DH (exceptis hsh9) 7 clementiae nostrae ZAi, clementiam nostram w2 credimus \'lfw2 et ante corr. A, credidimus C2C3C4 9 uolumus VNhsh9 Risp.: uoluimus DH (exceptis hsh°) forte religioni tuae all quod Fr<o23: forte religione tua quod A, forte religioni tale quod C3. forte aliquod (corr. ex alequod) C, forte tale quod C2C4 10 non om. ClA 11 abN (excepto co2) 3 (ad dt): om. FtoJ forte FZAiu2 Hisp.: om. DHT fas jq: nefas V 12 certantum V2 (certantes Gonz.) w2: certandum r et ante corr. (certantum) A, certatim Z (ccrtandum C1 sed ndum in ras.) 13 in (ad dl) sedem (sidem C2) apostolicam CCarAtuad1 hWhWhWh1 14 nouam (per nouam C4) ordinationem Z, noua ordinationem w2 16 tranquilla mente V 17 e V: ex fcO (exerenitatis Fd2) 18 seditiosis conspirationibus v::r: seditionis conspirationibus C3uj2, seditionibus conspirationibus A (corr. man. 2 ex cupirationibus), seditionibus C1^2, seditionis C4 19 studia VN: sua studia 3 (etiam dl, quod moneo contra Meyemm L c. p. 31, 19) )

85

(38.) EXEMPLUM SACRAE HONORII AUG. MISSAE AD PRINCIPEM ORIENTIS ARCADIUM. DE PERSONA SANCTI IOHANNIS EPISCOPI CONSTANTINOPOLII.

Quamuis super imagine muliebri nouo exemplo per prouincias circumlata et diffusa per uniuersum orbem obtrectantium fama litteris aliis commonuerim, ut talis facti paenitentia et intermissione propositi rumor aemulus consenescat et, quod in moribus temporum carpat, publica lingua non habeat; quamuis etiam super excidio pereuntis Illyrici pio apud uos prodiderimus affectu esse nobis dolori, cur ista nos detrimenta rei publicae nolueritis agnoscere et aliis potius indicibus quam pietatis uestrae litteris fuerint nuntiata:

tamen ne illud quidem apud serenitatem uestram dissimulare nos fas est, quod in rebus diuinis non sine publici discriminis metu nuperrime contigisse cita semper malorum enuntiatrix fama non tacuit et, ut natura fert hominum, quae ad obtrectandum nouis semper casibus excitatur, oblata occasione carpendi malitiam suam in tempora studio scaeuae loquacitatis exercet.

est enim proditum nuper apud Constantinopolim sacratissimo paschae uenerabilis die, cum omnes paene in eundem locum uicinarum urbium populos religio castigatiore sub praesentia principum ritu celebranda conlegerat, clausas subito catholicas ecclesias, trusos in custodiam sacerdotes, scilicet ut eo potissimum tempore, quo indulgentia principali tristia noxiorum claustra reserantur, piae legis et pacis ministros saeuus carcer includeret, omniaque bellicum in modum turbata mysteria, nonnullos in ipsis ecclesiae sacrariis interemptos tantamque circa altaria uim saeuisse, ut et uenerabiles episcopi in exilium [*]( 38. Dat. a. 404 haud multo post diem 20. Iunii. Edd. Car. 11 72; Bar. ad a. 404, 80; Collectiones Conciliormll; Coustant 1 SOl. 5 imagine muliebrij scil. Eudoxiae, cuius statuam argenteam extremo anno 403 Constantinopoli erectam testatur Socrat. VI 18 11 nos, quod coniecit Coust., est in V 13 fuerit V, corr. p2 17 nouis o*: nobis V 19 aveue a, saenae Car. 22 uicinorum V, corr. p2 25 tristitia V, corr. oj 27 omnia que V, corr. pl )

86
truderentur et sanguis humanus, quod dictu nefas est, caelestia sacramenta perfunderet.