Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

cessantibus igitur studiis unum omnes, quod praecepto dei admoniti statuistis, sentire coeperunt atque acclamationibus, quae subiectae sunt, gaudii sui causas plebs Romana testata est ac serenitati uestrae gratias in dies singulos agere non desistit, quorum prouisio sicut pacem orbis tuetur, ita quietem urbi restituit populoque concordiam.

(35.) EXEMPLUM SACRARUM LITTERARUM PROCONSULI AFRICAE.

UICTOR HONORIUS INCLVTUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTIS LARGO PROCONSULI. Inter omnes curas nec illa nos minus sollicitant, quae pertinere ad sacerdotium iudicamus. cum enim de confirmando episcopo urbis aeternae controuersia tractaretur atque hi, qui in unum positi erant, episcopi de tanto negotio paucos se aestimarent ad sententiam proferendam, placuerat, sicut sacri apices cucurrerunt, ut ex Africanis uel Gallicanis prouinciis plures episcopi commearent, ea uidelicet [*]( 1 et quod est ante ordo supra lin. add. V 2 dfti ex dfim V 5 possitis V, corr. Bar.: propositis Iuret. feruor Bar. 7 testarent V, corr. o 11 cum V: et Bar. 12 acquieeuerant V, corr. Meyer 15 subiecta V, corr. Iuret. 17 orbis Iuret.: urbis V ita V (errauit Meyer) 18 urbis V, corr. Petschenig ) [*]( 85. Dat. die 7 Apr. 419. Edd. Bar. ad a. 419, 36; Haenel Corp. Leg. p. 240. 23 solicitat quam Bar. 24 confirmanda V, corr. pJ ) [*]( xxxv. ) [*]( 6 )

82
ratione, (ne > in medio tempore quicquam praesumeretur <in> id quod nostra sententia ordinauerat uel quod statuisse synodi sententia uidebatur.

sed his omnibus despectis Eulalius sola usurpatione moram credidit occupandam. quem, sicut decebat, nostra auctoritate constat expulsum ac sanctum Bonifatium episcopum roboratum.

et quoniam consumptum negotium est, incongruum nostra clementia iudicauit, si episcopi nauigationis uel itineris iniuriam paterentur. unde sciat spectabilitas tua synodum fuisse solutam. admone igitur praemissis sacris affatibus auctoritate tua singulos sacerdotes, ut sciant hanc ordinationem esse seruandam, quae continet, ut quisque in ecclesia sua orationibus uacet, ut conuenit, propter quod causa optimo iudicio iam terminata uideatur. Data sub die VII. Id. April.

(36.) EPISTOLA LARGI PROC. AD AURELIUM EPISCOPUM CARTAG.

DOMINO PARENTI HONORABILI AURELIO EPISCOPO LARGUS. De merito sacerdotis, quem suis deus idoneum probauit, cessauit certamen. sanctum igitur ac uenerabilem uirum Bonifatium urbis Romae episcopum firmauit clementia principalis, cuius electione dudum sanctitatem tuam praecepit acciri, sicut sacri testantur affatus sui cum ueneratione prolati.

oportet igitur populos ecclesiasque tuas festinanter inuisas, cui nauigationis est adempta necessitas. ET ALIA MANU: Incolumem te diuinus fauor praestet annis compluribus, domine pater merito honorabilis. [*]( 1 ne add. Bar. omittens in iu addidi 4 moram V: Romam dubitanter lJleyer 9 admonere V, corr. Bar. 12 propterea p2 13 sub d V ) [*]( 80. Dat. sub finem mensis Aprilis 419. Edd. Bar. ad a. 419, 37; Haencl Corp. Leg. 240. 18 cessauit Petschenig: esse V, <scias sublatum; esse Bar., esse certamen <scias finitum> Meyer 21 fort. electioni 22 sui V: fort. tui (coniungendum cum ueneratione) 24 incolufli V diuinus oJ: uidimus V, domine Bar. )

83