Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nam cum statuta caelestia per me essent recitata populis et edictis ex more ubique positis publicata, tantus fauor et laetitia totius extitit ciuitatis, ut sibi et religionem redditam et praestitam quietis securitatem omnes gratulatione congrua testarentur.

interiecto itaque biduo urbem supra memoratus uenerabilis episcopus omni occurrente plebe ingressus est, sicut serenitas uestra constituit: officii quoque mei obsequia minime defuerunt. nec iam aliqua dissensio remanet populorum, cum omnes diuino iudicio et maiestatis uestrae acquieuerint uoluntati.

cessantibus igitur studiis unum omnes, quod praecepto dei admoniti statuistis, sentire coeperunt atque acclamationibus, quae subiectae sunt, gaudii sui causas plebs Romana testata est ac serenitati uestrae gratias in dies singulos agere non desistit, quorum prouisio sicut pacem orbis tuetur, ita quietem urbi restituit populoque concordiam.

(35.) EXEMPLUM SACRARUM LITTERARUM PROCONSULI AFRICAE.

UICTOR HONORIUS INCLVTUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTIS LARGO PROCONSULI. Inter omnes curas nec illa nos minus sollicitant, quae pertinere ad sacerdotium iudicamus. cum enim de confirmando episcopo urbis aeternae controuersia tractaretur atque hi, qui in unum positi erant, episcopi de tanto negotio paucos se aestimarent ad sententiam proferendam, placuerat, sicut sacri apices cucurrerunt, ut ex Africanis uel Gallicanis prouinciis plures episcopi commearent, ea uidelicet [*]( 1 et quod est ante ordo supra lin. add. V 2 dfti ex dfim V 5 possitis V, corr. Bar.: propositis Iuret. feruor Bar. 7 testarent V, corr. o 11 cum V: et Bar. 12 acquieeuerant V, corr. Meyer 15 subiecta V, corr. Iuret. 17 orbis Iuret.: urbis V ita V (errauit Meyer) 18 urbis V, corr. Petschenig ) [*]( 85. Dat. die 7 Apr. 419. Edd. Bar. ad a. 419, 36; Haenel Corp. Leg. p. 240. 23 solicitat quam Bar. 24 confirmanda V, corr. pJ ) [*]( xxxv. ) [*]( 6 )

82
ratione, (ne > in medio tempore quicquam praesumeretur <in> id quod nostra sententia ordinauerat uel quod statuisse synodi sententia uidebatur.