Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quoniam ergo recte hunc post tot admissa urbe constat esse depulsum, ad quam eum accedere non debere et clementiae nostrae et episcoporum uidetur statuisse iudicium: Bonifatium uenerabilem uirum episcopum, ad cuius moderationem auctoritatem nostram recte censuimus esse iungendam, Symmache parens karissime atque amantissime, sublimitas tua urbem ingredi debere nos statuisse cognoscat, ut sub eius gubernaculis religiosae legis reuerentia moderatione solita compleatur. Data III. Nonas April., accepta VI. Id. April.

(34.) EXEMPLUM RELATIONIS SVMMACHI P. U. DE INGRESSU PAPAE BONIFATII AD PRINCIPEM SUPRA SCRIPTUM.

Quaecumque deo auctore firmantur, merito diuino pietatis uestrae iudicio proferuntur. nuper namque cum ad me famulum uestrum sacra clementiae uestrae emanasset auctoritas, qua omni ambiguitate summota uenerabilis uiri Bonifati episcopi maiestas uestra sacerdotium roborauit, tam grata uniuersis quae iussa [*]( 3 eulalius Y, corr. Meyer: culalii o2, per Eulalium Bar. 8 collegerat Bar.: collectuerat V, collecta erat p 11 probabit r, corr. Bar. 12 principuia V, corr. 13 ego V, corr. p2 urbe Y, corr. p2 t9se per errorem Olll. Met/er depusum V, corr. o 21 acc Y ) [*](84. Dat. post diem 10 Apr. 419. Kdd. Bar. ad a. 419, 34; Iuret. Auct. Symm. n. 31; Sciopp. et l\'ar. X 83. 2c> bonifaci 1\' )

81
sunt extiterunt, ut haec et ordo amplissimus et Romanus populus comprobaret, domini imperatores Honori et Theodosi pii felices inclyti triumphatores semper Augusti.

nam cum statuta caelestia per me essent recitata populis et edictis ex more ubique positis publicata, tantus fauor et laetitia totius extitit ciuitatis, ut sibi et religionem redditam et praestitam quietis securitatem omnes gratulatione congrua testarentur.

interiecto itaque biduo urbem supra memoratus uenerabilis episcopus omni occurrente plebe ingressus est, sicut serenitas uestra constituit: officii quoque mei obsequia minime defuerunt. nec iam aliqua dissensio remanet populorum, cum omnes diuino iudicio et maiestatis uestrae acquieuerint uoluntati.

cessantibus igitur studiis unum omnes, quod praecepto dei admoniti statuistis, sentire coeperunt atque acclamationibus, quae subiectae sunt, gaudii sui causas plebs Romana testata est ac serenitati uestrae gratias in dies singulos agere non desistit, quorum prouisio sicut pacem orbis tuetur, ita quietem urbi restituit populoque concordiam.

(35.) EXEMPLUM SACRARUM LITTERARUM PROCONSULI AFRICAE.

UICTOR HONORIUS INCLVTUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTIS LARGO PROCONSULI. Inter omnes curas nec illa nos minus sollicitant, quae pertinere ad sacerdotium iudicamus. cum enim de confirmando episcopo urbis aeternae controuersia tractaretur atque hi, qui in unum positi erant, episcopi de tanto negotio paucos se aestimarent ad sententiam proferendam, placuerat, sicut sacri apices cucurrerunt, ut ex Africanis uel Gallicanis prouinciis plures episcopi commearent, ea uidelicet [*]( 1 et quod est ante ordo supra lin. add. V 2 dfti ex dfim V 5 possitis V, corr. Bar.: propositis Iuret. feruor Bar. 7 testarent V, corr. o 11 cum V: et Bar. 12 acquieeuerant V, corr. Meyer 15 subiecta V, corr. Iuret. 17 orbis Iuret.: urbis V ita V (errauit Meyer) 18 urbis V, corr. Petschenig ) [*]( 85. Dat. die 7 Apr. 419. Edd. Bar. ad a. 419, 36; Haenel Corp. Leg. p. 240. 23 solicitat quam Bar. 24 confirmanda V, corr. pJ ) [*]( xxxv. ) [*]( 6 )

82
ratione, (ne > in medio tempore quicquam praesumeretur <in> id quod nostra sententia ordinauerat uel quod statuisse synodi sententia uidebatur.

sed his omnibus despectis Eulalius sola usurpatione moram credidit occupandam. quem, sicut decebat, nostra auctoritate constat expulsum ac sanctum Bonifatium episcopum roboratum.

et quoniam consumptum negotium est, incongruum nostra clementia iudicauit, si episcopi nauigationis uel itineris iniuriam paterentur. unde sciat spectabilitas tua synodum fuisse solutam. admone igitur praemissis sacris affatibus auctoritate tua singulos sacerdotes, ut sciant hanc ordinationem esse seruandam, quae continet, ut quisque in ecclesia sua orationibus uacet, ut conuenit, propter quod causa optimo iudicio iam terminata uideatur. Data sub die VII. Id. April.

(36.) EPISTOLA LARGI PROC. AD AURELIUM EPISCOPUM CARTAG.

DOMINO PARENTI HONORABILI AURELIO EPISCOPO LARGUS. De merito sacerdotis, quem suis deus idoneum probauit, cessauit certamen. sanctum igitur ac uenerabilem uirum Bonifatium urbis Romae episcopum firmauit clementia principalis, cuius electione dudum sanctitatem tuam praecepit acciri, sicut sacri testantur affatus sui cum ueneratione prolati.

oportet igitur populos ecclesiasque tuas festinanter inuisas, cui nauigationis est adempta necessitas. ET ALIA MANU: Incolumem te diuinus fauor praestet annis compluribus, domine pater merito honorabilis. [*]( 1 ne add. Bar. omittens in iu addidi 4 moram V: Romam dubitanter lJleyer 9 admonere V, corr. Bar. 12 propterea p2 13 sub d V ) [*]( 80. Dat. sub finem mensis Aprilis 419. Edd. Bar. ad a. 419, 37; Haencl Corp. Leg. 240. 18 cessauit Petschenig: esse V, <scias sublatum; esse Bar., esse certamen <scias finitum> Meyer 21 fort. electioni 22 sui V: fort. tui (coniungendum cum ueneratione) 24 incolufli V diuinus oJ: uidimus V, domine Bar. )

83

(37.) EPISTOLA IMPERATORIS HONORII AD BONIFATIUM EPISCOPUM ROMANUM QVA STATUIT UT SI DENUO ORDINATI FUERINT DUO EPISCOPI AMBO DE CIUITATE PELLANTUR.

UICTOR HONORIUS INCLVTUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS SANCTO AC UENERABILI BONIFATIO PAPAE URBIS AETERNAE. Scripta beatitudinis tuae debita reuerentiae gratulatione suscepimus, omnipotenti deo maximas gratias referentes, quod sanctimoniam tuam post longum incommodum optatae redditam didicimus sanitati, et ideo reuertentibus uenerabilibus [*]( 37. Dat. mense Iulio a. 419 (uel 420). Hanc epistulam. qua regpondetur Bonifatii litteris postremo a Jleyero in Indice scholarum Gotting. 188819 p. 33 editis, praeter Auellanam seruauerunt hae collectiones: I) Z = collectio Sanblasiana i. e. consensus codicum ζ1 = Sanblas. 6, £ 2 = Luc. 490, C3 = Paris. 3S36, C4 = Paris. 1455 II) r = Vatic. Reg. 1997 III) 002 = Barberin. XIV 52 IV) A = Monac. lat. 5508 (Diess. 8) V) D = Dionysianae forma antiquissima i. e. consensus codicum dl = Paris. 3837 et d? -- Vatic. 5845 VI) H — collectio Dionysio-Hadriana i. e. consensus codicum hx = Monac. 6242, h2 = Monac. 6355, h3 = Vat. Reg. 1021, h* = Ottob. 312, ft5 = Luc. 125, h6 = Vat. Reg. 1043, h1 = Vat. Palat. 578, hs = Monac. 3860, h9 = Monac. 3860a, h10 = Vat. 1337 VII) Hisp. = coll. Hitpana i. e. consensus editionis Gonzalezii (= Gonz.) et codicum i (V = Vat. 1341, i7 = Vat. 630, t3 = Vat. 3791) X = consensus collectionum Zroo201 3 = consensus collectionum DHHisp. Non adnotabo nisi fere eas lectiones, ex quibus de ratione collectionum aliquid concludi potest, omissxs leuioribus singulorum codicum mendis manuumque reeentiorum correctionibus. Edd. Car. 12 110; Bar. ad a. 419, 41; Collect. Concil.; Coust. 1028; editiones Hisp. (et Pseudoisidor.) et Dionys. 2 Epistola imperatoris Honorii V: Rescriptum (rescribtum zr) Honori (Honorii dlh*hsh9h10 Hisp.) Augusti łO episcopum V: papam 3, papa X romanum VDHf: om. Z:lwsHisp. 3 qua V: in qua Z.lws, in quo denuo łO: om. V ordinati VZSm2: romae ordinati f, romae episcopi ordinati 3 duo fuerint trsp. A episcopi V: om. JQ 6 bonifatio JQ: om. V aeternae VZridlH; romae d2 H isp. 002 7 suscepimus .. referentes V: suscepimus (suscipimus C\'C2A) quibus recensetis (recensitis \'lAdlh4 hahQ Hisp.) egimus oinnipotenti deo maximas gratias X3 9 sanctimonia tua Zw2 10 derlicimus A, dicimus C*C2 sanitatem C*C2C3 et ante correctionemo1 reuertentibus VaDWh9: reuerentibus M (excepto C4) H (exceptis h7h9) Hisp. ) [*]( 6* )

84
uiris gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus

ac petimus, ut cottidianis orationibus apostolatus tuus studium ac uotum suum circa salutem atque imperium nostrum dignetur impendere. illud autem pietati nostrae satis placuisse cognosce. quod sanctimonia tua de ecclesiarum aut populi perturbatione sollicita est, quae ne aliqua ratione possit euenire, satis clementia nostra credidit esse prouisum.