Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

per omnes uero titulos uel loca, quae conuentu celebri frequentantur, haec quae statuimus proponentur. ut uniuersis liqueat et noluisse nos turbidum aliquid perpetrari et adhuc ut turbata componi debeant opperiri. sciat sane sublimitas tua primiscrinium et reliquum officium, quod tuis actibus obsecundat, non solum grauissimae multae dispendiis affligendum sed et supplicium capitis sortiturum, nisi enixa opera commodata statutis clementiae nostrae praebere maturarit effectum. Data VII. Kal. April. Rauennae.

(32.) EXEMPLUM RELATIONIS SVMMACHI PRAEF. URBIS AD UIRUM INL. COM. CONSTANTIUM PATRICIUM.

DOMINO SEMPER ILLUSTRI ET CUNCTA MAGNIFICO MERITOQVE SUBLIMI AC PRAECELSO PATRONO CONSTANTIO SVMMACHUS. Ubi primum sacra domini nostri inuictissimi principis praecepta perlata sunt, statim, ut conuenerat, debitum tribui famulatum.

sed Eulalius ea obstinatione, qua sine praecepto sacro urbem ingressus est, etiam egredi constrictus per omnes potestates pari pertinacia detrectauit. nam uespertinis horis per officium urbanum id quod praeceperat inuictissimus imperator ea die, qua perlatum est, ei innotuisse agnoscitur, domine semper illustrissime et sacratissime, magnifice meritoque sublimis ac [*]( 1 si V: ut Bar.; sane \':1lÎ)si praedictus s. S. civitatis lle qub/ in dubitanter Meyer; sane si .<sit> praepeditus .. completurus <ut> suscipi debeat (quis? de Eulalio hoc iussisse principem ueri quam dissimillimum est) Petschenig; fort. sane si praedictus s. S. civitatis <fuerit impeditus. ne quis alius; in loco etc. 2 completurum V, corr. Bar. 4 proponantur sine causa Iuret. 5 perpetrare V, corr. JIeyer 6 ad hoc Y, corr. Iuret. 7 quod Bar.: qui V 9 enixe Iuret. 11 in V post VII punctum extat ita factum, ut superior pars dimidia numeri I uidtri possit: VIII Bar. ) [*]( 32. Dat. die 29 Mart. 419. Edd. Bar. ad a. 419, 32; Iuret. Auct. Symm. 29; Sciopp. et Par. X Sl. 21 ////oris (eras. s) V 23 inuotuisset V, corr. Bar. )

79
praecelse patrone. quo lecto mandauit se diligentius tractaturum nec tamen instanter admonitus exire curauit.

alia uero die rursus per omnem apparitionem etiam nocturnis horis admonitus collecta multitudine Lateranensem basilicam ausu temerario credidit inuadendam. uerum habito tractatu cum proceribus omnibus officiis destinatis ut pelleretur iniunctum est. nam et uir spectabilis uicarius ad eandem basilicam ire decreuerat, sed primo accedere prae nimio terrore non potuit. ego autem tam corporatis directis quam omni officio ideo illuc ire non potui, ne quis mihi aemulus faceret religionis inuidiam.

tamen salua excellentia uestra irrumpentibus pluribus corporatis et maioribus regionum. qui praeceptis imperialibus seruiunt. de eadem ecclesia fugatus Eulalius de urbe expulsus est atque adiunctis apparitoribus illuc directus, ubi iussus fuerat residere.