Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

si qui autem ex numero clericorum communicandum Eulalio iudicio pendente censuerit, pari se sciat sententia esse damnandum; laicos uero, qui post interdictum mansuetudinis nostrae communionem Eulalii putauerint expetendam, honestioris loci poenam proscriptionis. seruos uero capitis esse subituros nec ab hoc periculo dominos exuendos.

primates uero regionum nisi spiritum plebis inconditae domuerint et frenarint. sciant se raptos ultimo iudicio esse subdendos. Spolitinus autem episcopus, sicut dudum fuerat definitum, sanctis paschae diebus ordinem festae sollemnitatis implebit. cui ad celebranda mysteria Lateranensem ecclesiam soli patere decernimus, reliquis qui hoc praesumere uoluerint propulsatis. [*]( 2 alterutri o: alteruteri ex alteruter corr. V man. 1 ut uidetwo. alteruter 02 6 kar. aUjue Rlllantissime, .semper in his epislulis scribendum uidetur Mvjero 11 disdens r, corr. a 12 causa Y, corr. ,,2 existat en ex existit corr. V 15 profer ei dura &: profer ei duni V culpat r, corr. Meyer 17 quod se oa: quos ei V 21 eulalio V, corr. luret.: \',cum,\' Eulalio dubitanter Meyer 2:, rapptos V )

78
sane si praedictus sacerdos Spolitanae ciuitatis t in loco eius sanctorum mysteriorum ordinem completurus suscipi debeat admonemus.

per omnes uero titulos uel loca, quae conuentu celebri frequentantur, haec quae statuimus proponentur. ut uniuersis liqueat et noluisse nos turbidum aliquid perpetrari et adhuc ut turbata componi debeant opperiri. sciat sane sublimitas tua primiscrinium et reliquum officium, quod tuis actibus obsecundat, non solum grauissimae multae dispendiis affligendum sed et supplicium capitis sortiturum, nisi enixa opera commodata statutis clementiae nostrae praebere maturarit effectum. Data VII. Kal. April. Rauennae.