Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Ut certa possimus quaeque cognoscere et factionum auctores fideli nuntio et inspectore non lateant, cancellarium nostrum Uitulum direximus, ut domni inuictissimi principis affatus atque iudicium ad eximietatem tuam uel ad populum celeri festinatione deferret, illudque monemus ut.

quicquid sacris auctoritatibus continetur, nulla temeritate uioletur et, quae praecepta sunt, effectui celeri tradantur instantia. ne augusta clementia, quod nunc agnoscitur distulisse, commota maiestatis suae uigore emendare non differat.

(31.) EXEMPLUM SACRARUM LITTERARUM M AD SVMMACHUM P. U.

Cum ad sanandum primae perturbationis errorem hoc genus consilii clementia nostra reparandae pacis cupida repperisset, ut, donec de confirmatione urbani sacerdotii sententia procederet absoluta, uterque eorum, quorum causa tumultus antea concreuisset, a sacratissimae urbis conuersatione seiunctus [*](30. Dat. die 26 Mart. 419. Ecld. Bar. ad a. 419, 29; Iuret. Auct. S;/»nn. 27; Sciopp. et Par. X 79. 11 coi V SYJIH V 12 certo dubitanter Jleyer 1S A.ug\'usti Bar. 19 commoto Bar, fort. rectitus ) [*](al. Ilat. die 26 Mart. 419. Kdd. J/ar. ad a. 419, 30; Iuret. Auct. Symm. 28; Sciopp. et Par. X SO. 22 SYKACIRSI V 24 cuppida V 27 saeratissima V, corr. Meyer )

77
futuri iudicii expectatione penderet spatio, quo contineretur, alterutri euidenter expresso: