Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quare participato examine cum uenerabili sacerdote intimatisque omnibus et magnificentissimo ordini et Christiano populo, quae iubemus, sublimitas tua rem diligentiore tractatu et plena rerum inspectione discutiat. ac si placuerit tam populo quam senatui iter uetus, quod basilicae praeterit dorsum quodque ripae Tiberini amnis adiacet, innouari, ita ut praesens uia spatiis futuri operis applicetur, eatenus per architectos futurae basilicae diriget formam, quatenus se planities extructioni amica praetulerit, ne ulla inaequalitas splendorem fabricae amplificentioris oblimet; siquidem in omni moenium facie decor summus est, quem seruari oportere prima statim fronte magnarum aedificationum demonstrat intentio.

iam illud ipsa res exigit, ut et synopsis operis construendi fideli tendatur examine sumptuumque omnium iuxta pretia rerum, quae in sacratissima urbe, praetaxatio plenius ordinetur atque ad nostram clementiam debita maturitate referatur; ut communi omnium consilio nostrae quoque serenitatis nutus accedat, quo facilius id, quod deuota mens statuit, pro tantae religionis meritis explicetur. ET ALIA MANU PRINCIPIS : Diuinitas te seruet per multos annos, parens karissime atque amantissime.