Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

UALENTINIANUS THEODOSIUS ET ARCADIUS AUGUSTI SALUSTIO PRAEFECTO URBIS. Desiderantibus nobis contemplatione uenerationis antiquitus iam sacratae basilicam Pauli apostoli pro sanctimonio religionis ornare, pro quantitate conuentus amplificare, pro studio deuotionis attollere gratum fuit tuae sublimitatis officium, quod ad inspicienda uniuersa, [*]( 3 recte Hartel 5 heraclyde V 7 circumuentionibusque Strm. 9 omne .. religiose Hartel 13 Cynegi p. c. a. a. uulgo coniungebantur cum eis quae sequuntur 15 sine scripsi: et sine V 16 heraclydam V ) [*](3. Dat. a. 386. Ed. Baronius, Annal. eccl. ad annum 386, 40. 24 archadius V 29 ad Bar.: ab V )

47
ut res exigebat, detulisti et omnem situm locorumque faciem sermonis congrui diligentia nostrae serenitatis auribus intimasti. instructiores enim nos iubere decuit, quae iubenda sunt.

quare participato examine cum uenerabili sacerdote intimatisque omnibus et magnificentissimo ordini et Christiano populo, quae iubemus, sublimitas tua rem diligentiore tractatu et plena rerum inspectione discutiat. ac si placuerit tam populo quam senatui iter uetus, quod basilicae praeterit dorsum quodque ripae Tiberini amnis adiacet, innouari, ita ut praesens uia spatiis futuri operis applicetur, eatenus per architectos futurae basilicae diriget formam, quatenus se planities extructioni amica praetulerit, ne ulla inaequalitas splendorem fabricae amplificentioris oblimet; siquidem in omni moenium facie decor summus est, quem seruari oportere prima statim fronte magnarum aedificationum demonstrat intentio.

iam illud ipsa res exigit, ut et synopsis operis construendi fideli tendatur examine sumptuumque omnium iuxta pretia rerum, quae in sacratissima urbe, praetaxatio plenius ordinetur atque ad nostram clementiam debita maturitate referatur; ut communi omnium consilio nostrae quoque serenitatis nutus accedat, quo facilius id, quod deuota mens statuit, pro tantae religionis meritis explicetur. ET ALIA MANU PRINCIPIS : Diuinitas te seruet per multos annos, parens karissime atque amantissime.

(4.) GRATULATORIA DE ORDINATIONE PAPAE SIRICII.

Haue Piniane carissime nobis. Populum urbis aeternae gaudere concordia et optimum eligere sacerdotem et populi [*]( 1 res o: rex V exigeat V, exigat o, corr. 02 6 diligentiore F, non diligentiorem, ut adfert Meyer 8 quo V, corr. Bar. 9 tyberini V 10 spatii V, corr. Petschenig \'Neue phtlol. Bundschau\' 1888 n. 24: spatio Bar. 13 amplificentiori sublimet V, correxi menium V 16 sinopsis V pendatur Petschenig 17 quae <sunt> Meyer ) [*]( 4. Dat. 24 Febr. a. 385. Edd. Bar. ad a. 385, 6; Coustant Epp. Pont. I 639; Collectiones Conciliorum; Haenel Corp. Leg. 230. 25 SYRII V, corr. Meyer 26 habe V )

48
Romani esse cernimus instituti et nostris gratulamur id euenire temporibus.

proinde quoniam religiosum Siricium antistitem sanctitatis sic praeesse sacerdotio uoluerunt, ut Ursinum improbum acclamationibus uiolarent, nostro cum gaudio memoratus episcopus esse permaneat, Piniane karissime ac iocundissime; siquidem magnum innocentiae et probitatis exemplum est in una acclamatione et ipsum eligi et ceteros improbari. Data VI. Kal. Mar. Mediolani.

(5.) UBI URSINUS ET QVI CUM EO SUNT AB EXILIO RELAXANTUR.

Haue Praetextate karissime nobis. Licet iusta uideatur fuisse uindicta. quae illic turbulenter exercitam factionem cohercitione sedauit, ubi maxima debet esse concordia, scilicet in ecclesiae uel sede uel causa, quarum rerum utraque et modestiam poscit et cultum: tamen nos omnes, qui nuper propter illum tumultum deportatione damnati sunt, et propriae lenitate naturae et ipsius religionis ac legis contemplatione miseremur, Praetextate karissime ac iocundissime.

cunctos igitur, qui sunt eius et sortis et culpae, praecelsa snblimitas tua nostri auctoritate iudicii liberabit. hanc uero formam tenebit in posterum, ut si idem pristino statui restituti aliquid spiritu iterum gesserint inquieto, quo tranquillitas reformata turbetur, seuerissima in eos sententia proferatur. nullam enim possunt ueniam promereri, qui non desinunt peccare post ueniam. [*]( 1 nostri V, corr. 0 2 syrieiuin V 3 Ursicinum in marg. Bar., hanc formam aliis locis etiam in textum recipiens; cf. Rath, Uamasit* Bischof von Rom (1882) p. 11 adn.1 4 uiolarent V: noluerint minus apte Coust. 5 ac Bar.: iam V, atque o2 iocondissime V 8 Dat. VII. Bar. ) [*]( 5. Dat. a. 307 ante diem 15 1nensis Septembris. Edcl. Bar. ad a. 308, 4; Haenel Corp. Leg. 223. 11 liceat V, corr. Bar. 12 excitatam 02 13 sedat V, corr. Meyer maxime Bar. 15 possit r, corr. Meyer 17 regionis r, corr. 0 22 spiritni r, corr. o2 )

49

(6.) UBI REDDITUR BASILICA SICININI.

UALENTINIANUS UALENS ET GRATIANUS PRAETEXTATO P. U. Dissensionis auctore sublato omnis causa discordiae sopienda est, ne aliqua manente materia nihil prosit e medio sustulisse fomitem iurgiorum, Praetextate parens karissime atque amantissime.