Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

UALENTINIANUS THEODOSIUS ET ARCADIUS AUGUSTI SALUSTIO PRAEFECTO URBIS. Desiderantibus nobis contemplatione uenerationis antiquitus iam sacratae basilicam Pauli apostoli pro sanctimonio religionis ornare, pro quantitate conuentus amplificare, pro studio deuotionis attollere gratum fuit tuae sublimitatis officium, quod ad inspicienda uniuersa, [*]( 3 recte Hartel 5 heraclyde V 7 circumuentionibusque Strm. 9 omne .. religiose Hartel 13 Cynegi p. c. a. a. uulgo coniungebantur cum eis quae sequuntur 15 sine scripsi: et sine V 16 heraclydam V ) [*](3. Dat. a. 386. Ed. Baronius, Annal. eccl. ad annum 386, 40. 24 archadius V 29 ad Bar.: ab V )

47
ut res exigebat, detulisti et omnem situm locorumque faciem sermonis congrui diligentia nostrae serenitatis auribus intimasti. instructiores enim nos iubere decuit, quae iubenda sunt.

quare participato examine cum uenerabili sacerdote intimatisque omnibus et magnificentissimo ordini et Christiano populo, quae iubemus, sublimitas tua rem diligentiore tractatu et plena rerum inspectione discutiat. ac si placuerit tam populo quam senatui iter uetus, quod basilicae praeterit dorsum quodque ripae Tiberini amnis adiacet, innouari, ita ut praesens uia spatiis futuri operis applicetur, eatenus per architectos futurae basilicae diriget formam, quatenus se planities extructioni amica praetulerit, ne ulla inaequalitas splendorem fabricae amplificentioris oblimet; siquidem in omni moenium facie decor summus est, quem seruari oportere prima statim fronte magnarum aedificationum demonstrat intentio.

iam illud ipsa res exigit, ut et synopsis operis construendi fideli tendatur examine sumptuumque omnium iuxta pretia rerum, quae in sacratissima urbe, praetaxatio plenius ordinetur atque ad nostram clementiam debita maturitate referatur; ut communi omnium consilio nostrae quoque serenitatis nutus accedat, quo facilius id, quod deuota mens statuit, pro tantae religionis meritis explicetur. ET ALIA MANU PRINCIPIS : Diuinitas te seruet per multos annos, parens karissime atque amantissime.