Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed ne hoc quidem facto conuerti ad praeceptum dei flectique potuerunt: catholicos occultis molitionibus [*](4 addici V, corr. o 7 propitiata custoditJ cf. ep. GO § G custmlita seruauit, ep. 66 § 1 seruata custodit quia om. Sinn. 8 marcellum r. corr. Sirm. fort.<est interpellata 9 ne si o2Sirm.: nisi V 17 laudatio r": fort. illatio, cf. § 6 26 poena 1", correxi 27 sq. facta utroque loco Sirm. in exemplo omnium V: extevnplo omnia Sirrn. )

46
urguent insequuntur oppugnant; tanta perseuerantia erroris est, ut cum aliis diuersae obseruantiae sectatoribus cottidie peccare malint quam cum catholicis recta sentire.

in quo petentum laudanda illatio est, qui communicantes Gregorio Hispaniensi et Heraclidae Orientali, sanctis sane et laudabilibus episcopis, optant in fide catholica sine oppugnatione alicuius ac molestia uiuere nullisque appetentum insidiis conuentionibusque pulsari, quippe quibus placeat susceptam semel fidem omni in aeuum religione seruare.

sit itaque inuiolatum, quicquid esse meruit aeternum; non conuentio aliquid, non appetitio, non fraus attemptet aliena; utantur, quo in loco uoluerint, proposito suo, utantur ad catholicam fidem amore diuino, Cynegi parens carissime atque amantissime.

sublimitas tua praeceptum nostrae serenitatis, quo catholicam fidem omni fauore ueneramur, sine qua salui esse non possumus, ita iubeat custodiri. ut Gregorium et Heraclidam sacrae legis antistites ceterosque eorum consimiles sacerdotes, qui se parili obseruantiae dederunt, ab improborum hominum atque haereticorum tueatur et defendat iniuriis sciantque cuncti id sedere animis nostris, ut cultores omnipotentis dei non aliud nisi catholicos esse credamus.