Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nisi ad liberandos nos diuinitas affuiset egressique per secretiorem partem ictum saxorum et impetum conspiratae multitudinis uitaremus, minime potuissemus euadere. quorum maiorem partem in seruis constat fuisse, ex quibus aliquanti agniti atque tenti sunt audiendi.

unde, quod partium mearum fuit, excellentiae uestrae suggerere properaui, ut certum finem rebus, cognitis quae gesta sunt, magnitudo uestra decernat. cum enim et sanctus Eulalius fuisset ingressus et tertia die secutus esset episcopus Spolitinus nec aliqua ad me data uirtutum [*]( 5 interdido V. corr. Petschenig (ef. p. 75, 29 et p. 81, 8) 8 conuocatus r, corr. o2 processissent V, corr. o2 9 compescerent V, corr. 14 ingressi Bar. 16 populus Iuret. 21 nullum Jr, corr. o (et/ nisi o- Meyer 23 conspiratae Petschenig: conspirante r, conspirantis 02 uitaliOsemus Meyer )

76
uestrarum, quae sequerer, praecepta uenissent, perturbatio totius plebis, quae in se et in periculum iudicum saeuiret, exorta est, et nisi celeri responso ante diem uenerabilem paschae quid fieri debeat iusseritis, minantur se populi inuicem pugnaturos, dum de Lateranensi basilica alterutrum se aestimant excludendos. ne quid igitur aduersi (quod sublimitatis uestrae felicitas auertat) eueniat, peto ut euidenti praecepto excludi furiosae contentionis periculosam pertinaciam censeatis. Data X. Kal. April.

(30.) EPISTOLA ILLUSTRIS COMITIS CONSTANTII AD SVMMACHIM P. V.

Ut certa possimus quaeque cognoscere et factionum auctores fideli nuntio et inspectore non lateant, cancellarium nostrum Uitulum direximus, ut domni inuictissimi principis affatus atque iudicium ad eximietatem tuam uel ad populum celeri festinatione deferret, illudque monemus ut.

quicquid sacris auctoritatibus continetur, nulla temeritate uioletur et, quae praecepta sunt, effectui celeri tradantur instantia. ne augusta clementia, quod nunc agnoscitur distulisse, commota maiestatis suae uigore emendare non differat.