Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et cum ad forum Uespasiani tam ego quam uir spectabilis uicarius perurguente populo fuissemus egressi, ut quietem utriusque partis multitudini suaderemus, subito armati serui telis et saxis, aliquanti etiam ferro, populum partis Eulalii aggressi sunt. qui inermes conuenerant, ut quid praeceptum de episcopo Spolitano esset agnoscerent, quosque ita sauciauerunt qui parati aduersus imparatos uenerant, ut me quoque et uirum spectabilem uicarium crederent appetendos, dum seditioso furore nullam admittunt penitus rationem.

nisi ad liberandos nos diuinitas affuiset egressique per secretiorem partem ictum saxorum et impetum conspiratae multitudinis uitaremus, minime potuissemus euadere. quorum maiorem partem in seruis constat fuisse, ex quibus aliquanti agniti atque tenti sunt audiendi.