Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

uerum cum interiecto die urbem sanctus Achilleus episcopus esset ingressus, commotio extitit populorum, ut ab una parte multitudo armata ferro et telis ad forum militari habitu conueniret. et cum conuocatis proceribus processissem, ut habito tractatu pro quiete urbis populum alloquendo compescerem, primo pauci ad conuentum uenerunt, dein, cum expectaretur sancti Achillei episcopi praesentia, ut quae iussa fuerant publicaret, multitudine resistente uenire non potuit.

et cum ad forum Uespasiani tam ego quam uir spectabilis uicarius perurguente populo fuissemus egressi, ut quietem utriusque partis multitudini suaderemus, subito armati serui telis et saxis, aliquanti etiam ferro, populum partis Eulalii aggressi sunt. qui inermes conuenerant, ut quid praeceptum de episcopo Spolitano esset agnoscerent, quosque ita sauciauerunt qui parati aduersus imparatos uenerant, ut me quoque et uirum spectabilem uicarium crederent appetendos, dum seditioso furore nullam admittunt penitus rationem.